[p. 106] videatur esse verum et integrum et incorruptum retineamus. [9] Argentum ergo in Carthaginiensi foedere “putum” dictum est quasi exputatum excoctumque omnique aliena materia carens omnibusque ex eo vitiis detractis emaculatum et candefactum. [10] Scriptum est autem “purum putum,” non in Carthaginiensi solum foedere, sed cum in multis aliis veterum libris, tum in Q. quoque Ennii tragoedia quae inscribitur Alexander, et in satira M. Varronis quae inscripta est δὶς παῖδες οἱ γέροντες.
VI
Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod “praepetes” Daedali pennas dixit; atque inibi quid sint “aves praepetes” et quid illae sint aves quas Nigidius “inferas” appellavit.
DAEDALUS, ut fama est, fugiens Minoia regna,[2] In his Vergilii versibus reprehendit Iulius Hyginus “pennis praepetibus” quasi inproprie et inscite dictum. [3] “Nam'praepetes,'” inquit, “aves ab auguribus appellantur, quae aut opportune praevolant aut idoneas sedes capiunt.” [4] Non apte igitur usum verbo augurali existimavit in Daedali volatu, nihil ad augurum disciplinam pertinente. [5] Sed Hyginus nimis hercle ineptus fuit, cum quid “praepetes” essent se scire ratus est, Vergilium
Praepetibus pennis ausus se credere caelo.