[p. 108] autem et Cn. Matium, doctum virum, ignorasse, qui in secundo Iliadis Victoriam volucrem “praepetem” appellavit in hoc versu:
Dum dat vincendi praepes Victoria palmam.[6] Cur autem non Q. quoque Ennium reprehendit, qui in Annalibus non pennas Daedali, sed longe diversius:
Brundisium (inquit) pulcro praecinctum praepete portu?[7] Set si vim potius naturamque verbi considerasset neque id solum quod augures dicerent inspexisset, veniam prorsus poetis daret similitudine ac translatione verborum, non significatione propria utentibus. [8] Nam quoniam non ipsae tantum aves quae prosperius praevolant, sed etiam loci quos capiunt, quod idonei felicesque sunt, “praepetes” appellantur, idcirco Daedali pennas “praepetes” dixit, quoniam ex locis in quibus periculum metuebat in loca tutiora pervenerat. [9] Locos porro “praepetes” et augures appellant et Ennius in Annalium primo dixit:
praepetibus sese pulcrisque locis dant.[10] Avibus autem “praepetibus” contrarias aves “inferas” appellari, Nigidius Figulus in libro primo Augurii Privati ita dicit: “Discrepat dextra sinistrae, praepes inferae.” [11] Ex quo est coniectare “praepetes” appellatas quae altius sublimiusque volitent,