[p. 176] enitendum ut omnia omnino verba in eum in quem dicta sunt modum vertamus. [2] Perdunt enim gratiam pleraque, si quasi invita et recusantia violentius transferantur. [3] Scite ergo et considerate Vergilius, cum aut Homeri aut Hesiodi aut Apollonii aut Parthenii aut Callimachi aut Theocriti aut quorundam aliorum locos effingeret, partim reliquit, alia expressit. [4] Sicuti nuperrime, aput mensam cum legerentur utraque simul Bucolica Theocriti et Vergilii, animadvertimus reliquisse Vergilium quod Graecum quidem mire quam suave est, verti autem neque debuit neque potuit. [5] Sed enim quod substituit pro eo, quod omiserat, non abest quin iucundius lepidiusque sit:
βάλλει καὶ μάλοισι τὸν αἰπόλον ἁ κλεαρίστα[6]
τὰς αἶγας παρελᾶντα καὶ ἁδύ τι ποππυλιάζει.
Malo me Galatea petit, lasciva puella,[7] Illud quoque alio in loco animadvertimus caute omissum, quod est in Graeco versu dulcissimum
Et fugit ad salices et se cupit ante videri.
τίτυρ᾽, ἐμὶν τὸ καλὸν πεφιλημένε, βόσκε τὰς αἶγας
καὶ ποτὶ τὰν κράναν ἄγε, τίτυρε: καὶ τὸν ἐνόρχαν
τὸν λιβυκὸν κνάκωνα φυλάσσεο, μή τυ κορύξῃ.