[p. 182] “pertemptant”; praeter ista omnia florem ipsius totius loci Vergilium videri omisisse, quod hunc Homeri versum exigue secutus sït:
῾ρεῖα δ᾽ ἀριγνώτη πέλεται, καλαὶ δέ τε πᾶσαι,[17] quando nulla maior cumulatiorque pulcritudinis laus dici potuerit, quam quod una inter omnis pulcras excelleret, una facile et ex omnibus nosceretur.
X
[10arg] Quod Annaeus Cornutus versus Vergilii, quibus Veneris et Vulcani concubitum pudice operteque dixit, reprehensione spurca et odiosa inquinavit.ANNIANUS poeta, et plerique cum eo eiusdem Musae viri, summis adsiduisque laudibus hos Vergilii versus ferebat, quibus Vulcanum et Venerem iunctos mixtosque iure coniugii, rem lege naturae operiendam, verecunda quadam translatione verborum, cum ostenderet demonstraretque, protexit. [2] Sic enim scripsit:
Ea verba locutus[3] Minus autem difficile esse arbitrabantur, in istiusmodi re dicenda, verbis uti uno atque altero brevi tenuique eam signo demonstrantibus, sicut Homerus dixerit: παρθενίην ζώνην et λέκτροιο θεσμόν et ἔργα φιλοτήσια, [4] tot vero et tam evidentibus ac tamen non praetextatis, sed puris honestisque verbis venerandum
Optatos dedit amplexus placidumque petivit
Coniugis infusus gremio per membra soporem.