Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 206] [5] Aderat ibi nobiscum Iuliani sectator, iuvenis promptus et proficiens et offendens iam in eo, quod ille aput Iuliani aures in praecipiti stare et subitaria dictione periculum sui facere audebat. [6] Exponit igitur temptamenti gratia controversiam parum consistentem, quod genus Graeci ἄπορον vocant, Latine autem id non nimis incommode “inexplicabile” dici potest. [7] Ea controversia fuit huiusmodi: “De reo septem iudices cognoscant eaque sententia sit rata, quam plures ex eo numero dixerint. Cum septem iudices cognovissent, duo censuerunt reum exilio multandum, duo alii pecunia, tres reliqui capite puniendum. [8] Petitur ad supplicium ex sententia trium iudicum et contradicit.” [9] Hac ille audita nec considerata neque aliis, ut proponerentur, expectatis, incipit statim mira celeritate in eandem hane controversiam principia nescio quae dicere et involucra sensuum verborumque volumina vocumque turbas fundere, ceteris omnibus ex cohorte eius, qui audire eum soliti erant, clamore magno exsultantibus, Iuliano autem male ac misere rubente et sudante. [10] Sed ubi deblateratis versuum multis milibus finem aliquando fecit egressique inde sumus, amici familiaresque eius Iulianum prosecuti, quidnam existimaret, percontati sunt. [11] Atque ibi Iulianus festivissime “Nolite quaerere,” inquit, “quid sentiam; adulescens hic sine controversia disertus est.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.