Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“[p. 220] eandem causam praetor noster quaestores arripi iussit; alter se de muro deiecit, alter prensus et virgis caesus est.” [4] In tam atroci re ac tam misera atque maesta iniuriae publicae contestatione, ecquid est quod aut ampliter insigniterque aut lacrimose atque miseranter aut multa copiosaque invidia gravique et penetrabili querimonia dixerit? Brevitas sane et venustas et mundities orationis est, qualis haberi ferme in comoediarum festivitatibus solet. [5] Item Gracchus alio in loco ita dicit: “Quanta libido quantaque intemperantia sit hominum adulescentium, unum exemplum vobis ostendam. His annis paucis ex Asia missus est qui per id tempus magistratum non ceperat, homo adulescens pro legato. Is in lectica ferebatur. Ei obviam bubulcus de plebe Venusina advenit et per iocum, cum ignoraret qui ferretur, rogavit num mortuum ferrent. Ubi id audivit, lecticam iussit deponi, struppis, quibus lectica deligata erat, usque adeo verberari iussit, dum animam efflavit.” [6] Haec quidem oratio super tam violento atque crudeli facinore nihil profecto abest a cotidianis sermonibus. [7] At cum in simili causa aput M. Tullium cives Romani, innocentes viri, contra ius contraque leges virgis caeduntur aut supplicio extremo necantur, quae ibi tunc miseratio' quae comploratio! quae totius rei sub oculos subiectio! quod et quale invidiae atque acerbitatis fretum effervescit! [8] Animum hercle
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.