previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 328] petentibus nobis lectitarentur, admoniti a Castricio sumus ut consideraremus quae vis quodve emolumentum eius sententiae foret, neque pateremur ut aures nostrae cadentis apte orationis modis eblanditae animum quoque nobis voluptate inani perfunderent.

Cumque nos admonitione ista adtentiores fecisset, “Inspicite,” inquit, “penitus quid efficiant verba haec, dicatque mihi, quaeso, aliqui vestrum, an sit ulla huiusce sententiae gravitas aut gratia: ' Quae vos cupide per hosce annos adpetistis atque voluistis, ea si temere repudiaritis, abesse non potest quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini.' [6] Cui enim omnium hominum in mentem non venit id profecto usu venire, ut quod cupide adpetieris, cupide adpetisse et quod temere repudiaveris, temere repudiasse dicaris? [7] At si, opinor,” inquit, “ita scriptum esset: ' Quae vos per hosce annos adpetistis atque voluistis, ea nunc si repudiaritis, abesse non potest quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini'; [8] si ita,” inquit, “diceretur, gravior scilicet solidiorque fieret sententia et acciperet aliquid iustae in audiendo expectationis; [9] nunc autem verba haec 'cupide' et 'temere,' in quibus verbis omne momentum rei est, non in concludenda sententia tantum dicuntur, sed supra quoque nondum desiderata ponuntur et quae nasci oririque ex ipsa rei conceptione debebant, ante omnino quam res postulat dicuntur. Nam qui ita dicit: 'si hoc feceris, cupide fecisse diceris,' rem

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: