[p. 342] flumina locari solita esse, id est purganda, ne quid aut morae aut periculi navibus in ea virgulta incidentibus fieret.
XVIII
[18arg] Qua poena Draco Atheniensis, in legibus quas populo Atheniensi scripsit, fures adfecerit; et qua postea Solon; et qua item decemviri nostri, qui duodecim Tabulas scripserunt; atque inibi adscriptum quod aput Aegyptios furta licita et permissa sunt, aput Lacedaemonios autem cum studio quoque adfectata et pro exercitio utili celebrata; ac praeterea M. Catonis de poeniendis furtis digna memoria sententia.DRACO Atheniensis vir bonus multaque esse prudentia existimatus est iurisque divini et humani peritus fuit. [2] Is Draco leges, quibus Athenienses uterentur, primus omnium tulit. [3] In illis legibus furem cuiusmodicumque furti supplicio capitis poeniendum esse et alia pleraque nimis severe censuit sanxitque. [4] Eius igitur leges, quoniam videbantur impendio acerbiores, non decreto iussoque, set tacito inlitteratoque Atheniensium consensu oblitteratae sunt. Postea legibus aliis mitioribus, [5] a Solone compositis, usi sunt. Is Solon e septem illis inclutis sapientibus fuit. Is sua lege in fures, non, ut Draco antea, mortis, sed dupli poena vindicandum existimavit. [6] Decemviri autem nostri, qui post reges exactos leges, quibus populus Romanus uteretur, in XII. Tabulis scripserunt, neque pari severitate in