[p. xxxvi] vulgus, a ludo musico diversum. [21] Versus legis datae hi sunt:
εὐφημεῖν χρὴ κἀξίστασθαι τοῖς ἡμετέροισι χοροῖσιν[22] Volumina commentariorum ad hunc diem viginti iam facta sunt. [23] Quantum autem vitae mihi deinceps deum voluntate erit quantumque a tuenda re familiari procurandoque cultu liberorum meorum dabitur otium, ea omnia subsiciva et subsecundaria tempora ad colligendas huiuscemodi memoriarum delectatiunculas conferam. [24] Progredietur ergo numerus librorum, diis bene iuvantibus, cum ipsius vitae quantuli quomque 1 fuerint progressibus, neque longiora mihi dari spatia vivendi volo quam dum ero ad hanc quoque facultatem scribendi commentandique idoneus. [25] Capita rerum quae cuique commentario insunt, exposuimus hic universa, ut iam statim declaretur quid quo in libro quaeri invenirique possit.
῞οστις ἄπειρος τοιῶνδε λόλων ἢ γνώμῃ μὴ καθαρεύει
῍η γενναίων ὄργια μουσῶν μήτ᾽ εἶδεν μήτ᾽ ἐχόρευσεν,
τούτοις αὐδῶ, καὖθις ἀπαυδῶ, καὖις τὸ ρρίτον μάλ᾽ ἀπαυδῶ
᾿εξίστασθαι μύσταισι χοροις, ὑμεῖς δ᾽ ἀνεγείρετε μολπὴν
καὶ παννυχίδας τὰς ἡμετέρας, αἳ τῇδε πρέπουσιν ἑορτῇ.