[p. 426] successorem illa voce sibi, non vinum delegisset. [11] Is erat e Lesbo Theophrastus, suavitate homo insigni linguae pariter atque vitae. [12] Itaque non diu post Aristotele vita defuncto, ad Theophrastum omnes concesserunt.
VI
[6arg] Quid veteres Latini dixerint quas Graeci προσῳδίας appellant; item quod vocabulum “arbarismi” non usurpaverint neque Romani antiquiores neque Attici.QUAS Graeci προσῳδίας dicunt, eas veteres docti tum “notas vocum,” tum “moderamenta,” tum “accentiunculas,” [2] tum “voculationes” appellabant; quod nunc autem “barbare” queen loqui dicimus, id vitium sermonis non “barbarum” esse, sed “rusticum,” et cum eo vitio loquentes “justice” loqui dictitabant. [3] P. Nigidius in Commentariis Grammaticis: “Rusticus fit sermo,” inquit, “si adspires perperam.” [4] Itaque id vocabulum, quod dicitur vulgo “barbarismus,” qui ante divi Augusti aetatem pure atque integre locuti sunt an dixerint, nondum equidem inveni.
VII
[7arg] Diversum de natura leonum dixisse Homerum in carminibus et Herodotum in historiis.LEAENAS inter omnem vitam semel parere eoque uno partu numquam edere plures quam unum,