Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 438] tribus et consistere in novem, ut, cum paucissimi convivae sunt, non pauciores sint quam tres, cum plurimi, non plures quam novem. [3] “Nam multos,” inquit, “esse non convenit, quod turba plerumque est turbulenta et Romae quidem stat, 1 sedet Athenis, nusquam autem cubat. Ipsum deinde convivium constat,” inquit, “ex rebus quattuor et tum denique omnibus suis numeris absolutum est, si belli homunculi conlecti sunt, si electus locus, si tempus lectum, si apparatus non neglectus. Nec loquaces autem,” inquit, “convivas nec mutos legere oportet, quia eloquentia in foro et aput subsellia, silentium vero non in convivio, set in cubiculo esse debet.” [4] Sermones igitur id temporis habendos censet non super rebus anxiis aut tortuosis, sed iucundos atque invitabiles et cum quadam inlecebra et voluptate utiles, ex quibus ingenium nostrum venustius fiat et amoenius. [5] “Quod profecto,” inquit, “eveniet, si de id genus rebus ad communem vitae usum pertinentibus confabulemur, de quibus in foro atque in negotiis agendi non est otium. Dominum autem,” inquit, “convivii esse oportet non tam lautum, quam sine sordibus,” et: “In convivio legi nec 2 omnia debent, sed 3 ea potissimum, quae simul sint βιωφελῆ et delectent.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.