[p. 472] [13] Ennius item rectos cupressos dixit contra receptum vocabuli genus hoc versu:
Cautibus 1 nutantis pinos rectosque cupressos.Firmior ei, credo, et viridior sonus esse vocis visus [14] est, “rectos” dicere “cupressos” quam “rectas.” Contra vero idem Ennius in Annali duodevicesimo “aere fulva” dixit, non “fulvo,” non ob id solum, quod Homerus ἠέρα βαθεῖαν dicit, sed quod hic sonus, opinor, vocabilior visus et amoenior. [15] Sicuti Marco etiam Ciceroni mollius teretiusque visum, in Quinta in Verrem “fretu” scribere quam “freto”: “Perangusto,” inquit, “fretu divisa.” Erat enim crassius iam vetustiusque, “perangusto freto” dicere. [16] Itidem in Secunda, simili usus modulamine, “manifesto peccatu,” inquit, non “peccato”; hoc enim scriptum in uno atque in altero antiquissimae fidei libro Tironiano repperi. [17] Verba sunt Ciceronis haec: “Nemo ita vivebat ut nulla eius vitae pars summac turpitudinis esset expers, nemo ita in manifesto peccatu tenebatur ut cum inpudens fuisset in facto, tum inpudentior videretur, si negaret.” [18] Huius autem vocis cum elegantior hoc in loco sonus est, tum ratio certa et probata est. [19] “Hic” enim “peccatus,” quasi “peccatio,” recte Latineque dicitur, sicut “hic incestus,” non qui admisit, sed quod admissum est, et “hic tributus,” quod “tributum”