[p. 476] [25] Illud vero cumprimis apud Homerum veteres grammatici adnotaverunt, quod, cum dixisset quodam in loco κολοιούς τε ψῆράς τε, alio in loco, non ψηρῶν τε, set ψαρῶν dixit:
τῶν δ᾽ ὥς τε ψαρῶν νέφος ἔρχεται ἠὲ κολοιῶν,secutus non communem, sed propriam in quoque vocis situ iucunditatem; nam si alterum in alterius loco ponas, utrumque feceris sonitu insuave.
XXII
[22arg] Verba Titi Castricii rhetoris ad discipulos adulescentes de vestitu atque calciatu on decoro.T. CASTRICIUS, rhetoricae disciplinae doctor, qui habuit Romae locum principem declamandi ac docendi, summa vir auctoritate gravitateque et a divo Hadriano in mores atque litteras spectatus, cum me forte praesente, usus enim sum eo magistro, discipulos quosdam suos senatores vidisset die feriato tunicis et lacernis indutos et gallicis calciatos, “Equidem,” inquit, “maluissem vos togatos esse; si 1 pigitum est, cinctos saltem esse et paenulatos. Sed si hic vester huiusmodi vestitus de multo iam usu ignoscibilis est, soleatos tamen vos, populi Romani senatores, per urbis vias ingredi nequaquam decorum ”