[p. 480] populi Romani et in plerisque antiquis orationibus. In his scriptum est: [2] “Luam Saturni, Salaciam Neptuni, Horam Quirini, Virites Quirini, Maiam Volcani, Heriem lunonis, Moles Martis Nerienemque Martis.” [3] Ex quibus id quod postremum posui sic plerosque dicere audio, ut priimam in eo syllabam producant, quo Graeci modo dicunt νηρεΐδας. Sed qui proprie locuti sunt primam correptam dixerunt, tertiam produxerunt. [4] Est enim rectus casus vocabuli, sicut in libris veterum scriptum est, “Nerio,” quamquam M. Varro in Satura Menippea, quae inscribitur σκιομαχία, 1 non “Nerio,” sed “Nerienes” vocative dicit in his versibus:
Te Anna á Peranna, Pánda Cela, té Pales,[5] Ex quo nominandi quoque casum eundem fieri necessum est. [6] Sed “Nerio” a veteribus sic declinabatur, quasi “Anio”; nam perinde ut “Anienem,” sic “Nerienem” dixerunt, tertia syllaba producta. [7] Id autem, sive “Nerio” sive “Nerienes” est, Sabinum verbum est, [8] eoque significatur virtus et fortitudo. Itaque ex Claudiis, quos a Sabinis oriundos accepimus, qui 2 erat egregia atque praestanti fortitudine “Nero” appellatus est. [9] Sed id Sabini
Neriénes et Minérva, Fortuna ác Ceres.