[p. 496] [19] in quo versu non oportet videri alterum verbum, idem quod superius significans, supplendi numeri causa extrinsecus additum et consarcinatum. Est enim hoc inane admodum et futtile. Sed cum in iuvenibus gloriae studio flagrantibus pervicaciam ferociamque et cupidinem pugnae leniter tamen ac placide obiurgaret, atrocitatem rei et culpam perseverandi bis idem dicendo alio atque alio verbo auxit inculcavitque, duplexque eadem conpellatio admonitionem facit instantiorem. [20] Ne illa quidem significationis eiusdemi repetitio ignava et frigida videri debet:
μνηστῆρες δ᾽ ἄρα τηλεμάχῳ θάνατόν τε μόρον τε ῎ηρτυον,quod bis idem, θάνατον et μόρον, dixerit; indignitas enim moliendae tam acerbae tamque iniustae necis miranda mortis iteratione defleta est. [21] Ceterum quis tam obtunso ingeniost, quin intellegat:
βάσκ᾽ ἴθι, οὖλε ῎ονειρε,et:
βάσκ᾽ ἴθι, ῏ιρι ταχεῖα,verba idem duo significantia non frustra posita esse ἐκ παραλλήλων, ut quidam putant, sed hortamentum esse acre imperatae celeritatis? [22] “Verba quoque illa M. Ciceronis In L. Pisonen trigemina, etiamsi durae auris hominibus non placent, non venustatem modo numeris quaesiverunt, sed ”