Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 12] vitas resque gestas clarorum hominum memoriae mandaverunt, eum Chilonem in vitae suae postremo, cum iam inibi mors occuparet, ad circumstantis amicos sic locutum: [2] “Dicta,” inquit, "mea factaque in aetate longa pleraque omnia fuisse non paenitenda, fors sit ut vos etiam sciatis. [3] Ego quidem in hoc certe tempore non fallo me, nihil esse quicquam commissum a me cuius memoria mihi aegritudini sit, ni illud profecto unum sit, quod rectene an perperam fecerim nondum mihi plane liquet. [4] “Super amici capite index cum duobus aliis fui. Ita lex fuit uti eum hominem condemnari necessum esset. Aut amicus igitur capitis perdendus aut adhibenda fraus legi fuit. [5] Multa cum animo meo ad casum tam ancipitem medendum consultavi. Visum est esse id quod feci praequam erant alia toleratu facilius: [6] ipse tacitus ad condemnandum sententiam tuli, is qui simul iudicabant ut absolverent persuasi. [7] Sic mihi et iudicis et amici officium in re tanta salvum fuit. Hanc capio ex eo facto molestiam, quod metuo ne a perfidia et culpa non abhorreat, in eadem re eodemque tempore inque communi negotio, quod mihi optimum factu duxerim, diversum eius aliis suasisse.” [8] Et hic autem Chilo, praestabilis homo sapientiae, quonam usque debuerit contra legem contraque ius pro amico progredi dubitavit, eaque res in fine quoque vitae ipso animum eius anxit, [9] et alii deinceps multi philosophiae sectatores, ut in libris eorum
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.