Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 62] Graecae facundiae gloria iactabundus et praeterea vini libidine adusque ludibria ebriosus. [3] Is in conviviis iuvenum, quae agitare Athenis hebdomadibus lunae sollemne nobis fuit, simulatque modus epulis factus et utiles delectabilesque sermones coeperant, tum, silentio ad audiendum petito, loqui coeptabat atque id genus vili et incondita verborum caterva hortabatur omnes ad bibendum, idque se facere ex decreto Platonico praedicabat, tamquam Plato in libris quos De Legibus composuit laudes ebrietatis copiosissime scripsisset utilemque esse eam bonis ac fortibus viris censuisset; ac simul inter eiusmodi orationem crebris et ingentibus poculis ingenium omne ingurgitabat, fomitem esse quendam dicens et ignitabulum ingenii virtutisque, si mens et corpus hominis vino flagraret. [4] Sed enim Plato in primo et secundo De Legibus non, ut ille nebulo opinabatur, ebrietatem istam turpissimam quae labefacere et inminuere hominum mentes solet laudavit, sed hanc largiorem paulo iucundioremque vini invitationem, quae fieret sub quibusdam quasi arbitris et magistris conviviorum sobriis, non inprobavit. [5] Nam et modicis honestisque inter bibendum remissionibus refici integrarique animos ad instauranda sobrietatis officia existumavit reddique eos sensim laetiores atque ad intentiones rursum capiendas fieri habiliores, et simul, si qui penitus in his adfectionum cupiditatumque errores inessent, quos
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.