[p. 86] demortuae forent, ut hae omnes nudae, cum eodem laqueo quo essent praevinctae efferrentur. Post id decretum virgines voluntariam mortem non petisse pudore solo deterritas tam inhonesti funeris.
XI
[11arg] Verba senatusconsulti de exigendis urbe Roma philosophis; item verba edicti censorum, quo inprobati et coerciti sunt qui disciplinam rhetoricam instituere et exercere Romae coeperant.C. FANNIO STRABONE, M. Valerio Messala coss. senatusconsultum de philosophis et de rhetoribus Latinis 1 factum est: “M. Pomponius praetor senatum consuluit. Quod verba facta sunt de philosophis et de rhetoribus, de ea re ita censuerunt, ut M. Pomponius praetor animadverteret curaretque, uti ei 2 e republica fideque sua videretur, uti Romae ne essent.” [2] Aliquot deinde annis post id senatusconsultum Cn. Domitius Ahenobarbus et L. Licinius Crassus censores de coercendis rhetoribus Latinis ita edixerunt: “Renuntiatum est nobis esse homines, qui novum genus disciplinae instituerunt, ad quos iuventus in ludum conveniat; eos sibi nomen inposuisse Latinos rhetoras; ibi homines adulescentulos ”