[p. 124]
XXX
[30arg] Vehiculum quod “petorritum” appellatur, cuiatis linguae vocabulum sit, Graecae an Gallicae.Qui ab alio genere vitae detriti iam et retorridi ad litterarum disciplinas serius adeunt, si forte idem sunt garruli natura et subargutuli, oppido quam fiunt in litterarum ostentatione inepti et frivoli. [2] Quod genus profecto ille homo est, qui de “petorritis” nuper argutissimas nugas dixit. [3] Nam cum quaereretur, “petorritum” quali forma vehiculum cuiatisque linguae vocabulum esset, et faciem vehiculi ementitus est longe alienam falsamque et vocabulum Graecum 1 esse dixit atque adsignificare volucres rotas interpretatus est, commutataque una littera “petorritum” esse dictum volebat quasi “petorrotum”; [4] scriptum etiam hoc esse a Valerio Probo contendit. [5] Ego, cum Probi multos admodum Commentationum libros adquisierim, neque scriptum in his inveni nec usquam alioqui Probum scripsisse credo; “'petorritum” enim est non ex Graecia dimidiatum, [6] sed totum Transalpibus; 2 nam est vox Gallica. [7] Id scriptum est in libro M. Varronis quarto decimo Rerum Divinarum, quo in loco Varro, cum de “petorrito” dixisset, esse id verbum Gallicum, “lanceam” quoque dixit non Latinum, set Hispanicum verbum esse.