“[p. 152] in maiorem transcendisse.” Haec Hygini opinio an vera sit, non argui 1 argumentis, sed oculis videri 2 potest.
VII
[7arg] Quod Laberius verba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod multis item verbis utitur de quibus an sint Latina quaeri solet.LABERIUS, in mimis quos scriptitavit, oppido quam verba finxit praelicenter. [2] Nam et “mendicimonium” dicit et “moechimonium” et “adulterionem” “adulteritatemque” pro “adulterio” et “depudicavit” pro “stupravit” et “abluvium” pro “diluvio” et, quod in mimo ponit quem Cophinum inscripsit, 3 [3] “manuatus est” pro “furatus est” et item in Fullone furem “manuarium” appellat:
manuari (inquit) pudorem perdidisti,multaque alia huiuscemodi novat. [4] Neque non obsoleta quoque et maculantia ex sordidiore vulgi usu ponit, quale est in Staminariis:
Tóllet bona fide vos Orcus nudas in catómum.[5] Et “elutriare lintea” et “lavandaria” dicit, quae ad lavandum sint data, et: