[p. 162] appellatur παραδιεζευγμένον, sicuti hoc est, in quo quae opposita non sunt contraria: “Aut curris aut ambulas aut stas.” Nam ipsa quidem inter se adversa sunt, sed opposita eorum non pugnant: “non ambulare” enim et “non stare” et “non currere” contraria inter sese non sunt, quoniam “contraria” ea dicuntur quae simul vera esse non queunt; possis enim simul eodemque tempore neque ambulare neque stare neque currere. [15] Sed hoc iam breve ex dialectica libamentum dedisse. [16] nunc satis erit atque id solum addendum admonendumque est, quod huius disciplinae studium atque cognitio in principiis quidem taetra et aspernabilis insuavisque esse et inutilis videri solet, sed, ubi aliquantum processeris, tum denique et emolumentum eius in animo tuo dilucebit et sequitur quaedam discendi voluptas insatiabilis, [17] cui sane nisi modum feceris, periculum non mediocre erit ne, ut plerique alii, tu quoque in illis dialecticae gyris atque maeandris, tamquam apud Sirenios scopulos, consenescas.
IX
[9arg] Quid significet verbum in libris veterum creberrime positum “susque deque.”“SUSQUE deque fero” aut “susque deque sum” 1 aut “susque deque habeo”—his enim omnibus modis