Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 278] [14] Iuxta ea tempora Empedocles Agrigentinus in philosophiae naturalis studio floruit. [15] Romae autem per eas tempestates decemviros legibus scribundis creatos constitit tabulasque ab his primo decem conscriptas, mox alias duas additas. [16] Bellum deinde in terra Graecia maximum Peloponnensiacum, quod Thucydides memoriae mandavit, coeptum est circa annum fere post conditam Romam trecentesimum vicesimum tertium. [17] Qua tempestate Olus Postumius Tubertus dictator Romae fuit, qui filium suum, quod contra suum dictum in hostem pugnaverat, securi necavit. Hostes tunc populi Romani fuerunt Fidenates atque Aequi. [18] In hoc tempore nobiles celebresque erant Sophocles ac deinde Euripides tragici poetae et Hippocrates medicus et philosophus Democritus, quibus Socrates Atheniensis natu quidem posterior fuit, sed quibusdam temporibus isdem vixerunt. [19] Iam deinde, tribunis militaribus consulari imperio rempublicam Romae regentibus, ad annum fere conditae urbis trecentesimum quadragesimum septimum, triginta illi tyranni praepositi sunt a Lacedaemoniis Atheniensibus et in Sicilia Dionysius superior tyrannidem tenuit, paucisque annis post Socrates Athenis capitis damnatus est et in carcere veneno necatus. [20] Set 1 ea fere tempestate Romae M. Furius Camillus
1 set, Q; the other MSS. omit; et, Hertz.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.