“[p. 38] Ciceronem 'futurum'? Sicut in Graeca oratione sine ulla vitii suspicione omnibus numeris generibusque sine discrimine tribuuntur huiuscemodi verba: ἐρεῖν, ποιήσειν, ἔσεσθαι et similia.” [9] In Claudi quoque Quadrigarii tertio Annali verba haec esse dixit: “I 1 dum conciderentur, hostium copias ibi occupatas futurum” ; in duodevicesimo Annali eiusdem Quadrigarii principium libri sic scriptum: “Si pro tua bonitate et nostra voluntate tibi valitudo subpetit, est quod speremus deos bonis benefacturum” ; [10] item in Valerii Antiatis libro quarto vicesimo simili modo scriptum esse: “Si eae res divinae factae recteque perlitatae essent, haruspices dixerunt omnia ex sententia processurum esse.” “Plautus etiam in Casina, [11] cum de puella loqueretur, 'occisurum' dixit, non occisuram,' his verbis:
Etiamne habet 2 Casina gladium?[12] Item Laberius in Gemellis:
Habét, sed duós.—Quid duós? 3 —Alteró te
Occísurum aít, alteró vilicum.
Nón putavi (inquit) hoc eám facturum.[13] Non ergo isti omnes soloecismus quid esset ignorarunt, sed et Gracchus 'dicturum' et Quadrigarius 'futurum' et' facturum' et Antias ' processurum et Plautus 'occisurum' et Laberius 'facturum' indefinito modo dixerunt, [14] qui modus neque in numeros neque in personas neque in tempora neque in genera ”