Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“[p. 308] Clodiano fuit, perincertum stolidior an vanior, legem de pecunia quamn Sulla emptoribus bonorum remiserat exigenda promulgavit.” [5] Quaesitum ergo ex se Apollinaris neque id se dissolvere potuisse adseverabat, quid esset “vanior” et quid “stolidior,” quoniam Sallustius sic ea separasse atque opposuisse inter se videretur, tamquam diversa ac dissimilia nec eiusdem utraque vitii forent, ac propterea petebat uti se doceret significationes utriusque vocis et origines. [6] Tum ille rictu oris labearumque ductu contemni a se ostendens et rem de qua quaereretur et hominem ipsum qui quaereret, “Priscorum,” inquit, “et remotorum ego verborum medullas et sanguinem, sicuti dixi, perspicere et elicere soleo, non istorum quae proculcata vulgo et protrita sunt. Ipso illo quippe Cn. Lentulo 'stolidior' est et 'vanior' qui ignorat eiusdem stultitiae esse vanitatem et stoliditatem.” [7] Sed ubi hoc dixit, media ipsa sermonum reliquit et abire coepit. [8] Nos deinde eum tenebamus urgebamusque, et cumprimis Apollinaris, ut de vocabulorum vel differentia vel, si ei ita videretur, similitudine plenius apertiusque dissereret et, ut ne sibi invideret discere volenti, orabat. [9] Atque ille, se iam plane inludi ratus, negotium sibi esse causatur et digreditur. [10] Nos autem postea ex Apollinari didicimus, “vanos” proprie dici, non ut vulgus diceret, desipientis aut hebetes aut ineptos, sed, ut veterum doctissimi dixissent,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.