previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 358] μενον ψέγομεν καὶ ἀκρατῆ καὶ ἀκόλαστον λέγομεν διὰ τὸ ὑπὸ τῶν χειρίστων ἡδονῶν ἡττᾶσθαι. οὐσῶν δὲ τῶν αἰσθήσεων πέντε, τὰ ἄλλα ζῶα ἀπὸ τῶν δύο μόνων τῶν προειρημένων ἥδεται, κατὰ δὲ τὰς ἄλλας ὅλως οὐχ ἥδεται κατὰ συμβεβηκὸς τοῦτο πάσχει. [6] Quis igitur habens aliquid humani pudoris voluptatibus istis duabus coeundi atque comedendi, quae sunt homini cum sue atque asino communes, gaudeat? [7] Socrates quidem dicebat multos homines propterea velle vivere, ut ederent et biberent, se bibere atque esse, ut viveret. [8] Hippocrates autem, divina vir scientia, de coitu venerio ita existimabat, partem esse quandam morbi taeterrimi, quem nostricomitialemdixerunt; namque ipsius verba haec traduntur: τὴν συνουσίαν εἶναι μικρὰν ἐπιληψίαν.


III

[3arg] Quod turpius est frigide laudari quam acerbius vituperari.


TURPIUS esse dicebat Favorinus philosophus exigue atque frigide laudari quam insectanter et graviter vituperari: [2] “Quoniam,” inquit, 'qui maledicit et vituperat, quanto id acerbius facit, tam maximo ille pro inimico et iniquo ducitur et plerumque propterea fidem non capit. Sed qui infecunde atque ieiune laudat destitui a causa videtur et amicus quidem creditur eius quem laudare vult, sed nihil posse reperire quod iure laudet."

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: