Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 92] qua longum; qualia sunt triquetra et quadrata, quae in area fiunt, sine altitudine. [3] “Solidum” est quando non longitudines modo et latitudines planas numeri linearum efficiunt, sed etiam extollunt altitudines, quales sunt ferme metae triangulae quas “pyramidas” appellant, vel qualia sunt quadrata undique, quae, κύβους illi, nos “quadrantalia” dicimus. [4] κύβος enim est figura ex omni latere quadrate, “quales sunt,” inquit M. Varro, “tesserae quibus in alveolo luditur, [5] ex quo ipsae quoque appellatae κύβοι” In numeris etiam similiter κύβος dicitur, cum omne latus eiusdem numeri aequabiliter in sese solvitur, sicuti fit cum ter terna ducuntur atque ipse numerus terplicatur. [6] Huius numeri cubum Pythagoras vim habere lunaris circuli dixit, quod et luna orbem suum lustret septem et viginti diebus et numerus ternio, 1 qui τριὰς Graece dicitur, tantundem efficiat in cubo. [7] “Linea” autem a nostris dicitur, quam γραμμὴν Graeci nominant. [8] Eam 2 M. Varro ita definit: “Linea est,” inquit, “longitudo quaedam sine latitudine et altitudine.” [9] εὐκλείδης autem brevius, praetermissa altitudine: γραμμὴ, inquit, est μῆκος ἀπλατές, quod exprimere uno Latino verbo non queas, nisi audeas dicere “inlatabile.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.