[p. 96] inquit, “quod sanctissimum iusiurandum habitum est, paratus ego iurare sum Vergilium hoc numquam scripsisse, sed Hyginum ego verum dicere arbitror. [5] Non enim primus finxit hoc verbum Vergilius insolenter, sed in carminibus Lucreti invento usus est, non 1 aspernatus auctoritatem poetae ingenio et facundia praecellentis.” [6] Verba ex IV. Lucreti haec sunt:
dilutaque contra[7] Non verba autem sola, sed versus prope totos et locos quoque Lucreti plurimos sectatum esse Vergilium videmus.
Cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
XXII
[22arg] An qui causas defendit recte Latineque dicat “superesse se” 2 is 3 quos 4 defendit; et “superesse” proprie quid sit.INROBORAVIT inveteravitque falsa atque aliena verbi significatio, quod dicitur “hic illi superest,” cum dicendum est advocatum esse quem cuipiam causamque eius defendere. [2] Atque id dicitur non in compitis tantum neque in plebe vulgaria, sed in foro, in comitio, apud tribunalia. [3] Qui integre autem