Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[28] Huic nunc quoque tu, quantum potes, subduc te voluptatique, 1 nisi quae necessariis seriisque 2 cohaerebit; alienus iam hinc altius ab quid sublimiusque meditare. Aliquando naturae tibi arcana retegentur, discutietur ista caligo et lux undique clara percutiet. Imaginare tecum, quantus ille sit fulgor tot sideribus inter se lumen miscentibus; nulla serenum umbra turbabit. Aequaliter splendebit omne caeli latus; dies et nox aeris infimi vices sunt. Tunc in tenebris vixisse te dices, cum totam lucem et totus aspexeris, quam nunc per angustissimas oculorum vias obscure intuens. Et tamen admirans illam iam procul; quid tibi videbitur divina lux, cum illam suo loco videris ?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.