Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[22] Sic maxime coarguitur animus inprudens; alius prodit atque alius et, quo turpius nihil iudico, impar sibi est. Magnam rem puta unum hominem agere. Praeter sapientem autem nemo unum agit, ceteri multiformes sumus. Modo frugi tibi videbimur et graves, modo prodigi et vani. Mutamus subinde personam et contrariam ei sumimus, quam exuimus. Hoc ergo a te exige, ut, qualem institueris praestare te, talem usque ad exitum serves. Effice ut possis laudari, si minus, ut adgnosci. De aliquo, quem here vidisti, merito dici potest: "hic qui est ? " Tanta mutatio est. VALE. [p. 396]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.