Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[19] " Quemadmodum," inquit," editum animal intellectum habere aut salutaris aut mortiferae rei potest ? " Primum quaeritur, an intellegat, non quemadmodum intellegat. Esse autem illis intellectum ex eo apparet, quod nihil amplius, si intellexerint, facient. Quid est, quare pavonem, quare anserem gallina non fugiat, at tanto minorem et ne notum quidem sibi accipitrem ? Quare pulli faelem timeant, canem non timeant ? Apparet illis inesse nocituri scientiam non experimento collectam; nam antequam possint experisci, cavent. 1
1 experisci cavent Buecheler; experisciavent, experiri cavent, or experts cavent MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.