Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[26] Quosdam subit eadem faciendi videndique satietas et vitae non odium sed fastidium, in quod prolabimur ipsa inpellente philosophia, dum dicimus: " Quousque eadem ? Nempe expergiscar dormiam, esuriam fastidiam, 1 algebo aestuabo. Nullius rei finis est, sed in orbem nexa sunt omnia, fugiunt ac secuntur. Diem nox premit, dies noctem, aestas in autumnum desinit, autumno hiemps instat, quae vere conpescitur; omnia sic transeunt ut revertantur. Nihil novi facio, nihil novi video; fit aliquando et huius rei nausia." Multi sunt, qui non acerbum iudicent vivere, sed supervacuum. VALE. [p. 182]
1 Hense adds fastidiam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.