Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] Scribam ergo quod vis, [p. 260] sed meo more; interim multos habes, quorum scripta nescio an satis ordinent. Sume in manus indicem philosophorum; haec ipsa res expergisci te coget, si videris, quam multi tibi laboraverunt. Concupisces et ipse ex illis unus esse. Habet enim hoc optimum in se generosus animus, quod concitatur ad honesta. Neminem excelsi ingenii virum humilia delectant et sordida; magnarum rerum species ad se vocat et extollit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.