Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6] Quis est ergo hic animus ? Qui nullo bono nisi [p. 276] suo nitet; quid enim est stultius quam in homine aliena laudare ? Quid eo dementius, qui ea miratur, quae ad alium transferri protinus possunt ? Non faciunt meliorem equum aurei freni. Aliter leo aurata iuba mittitur, dum contractatur et ad patientiam recipiendi ornamenti cogitur fatigatus, aliter incultus, integri spiritus; hic scilicet inpetu acer, qualem illum natura esse voluit, speciosus ex horrido, cuius hic decor est, non sine timore aspici, praefertur illi languido et bratteato.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.