Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6] " Mus syllaba est. Mus autem caseum rodit; syllaba ergo caseum rodit." Puta nunc me istuc non posse solvere. Quod mihi ex ista inscientia 1 periculum inminet ? Quod incommodum ? Sine dubio verendum est, ne quando in muscipulo syllabas capiam aut ne quando, si neglegentior fuero, caseum liber comedat. Nisi forte illa acutior est collectio: " Mus syllaba est. Syllaba autem caseum non rodit; mus ergo caseum non rodit."
1 inscientia P2 and Lipsius; scientia pLPb.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.