Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16] Nam si, quae extra virtutem posita sunt, aut minuere illam aut augere possunt, desinit unum bonum esse, quod honestum. Si hoc concesseris, omne honestum perit. Quare ? Dicam: quia nihil honestum est, quod ab invito, quod coactum 1 fit. Omne honestum voluntarium est. Admisce illi pigritiam, querellam, tergiversationem, metum; quod habet in se optimum, perdidit, sibi placere. Non potest honestum esse, quod non est liberum; nam quod timet, servit.
1 coactum Haase; aco actum p; a coacto Vb; aco acto P.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.