previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Subinde me de rebus singulis consulis oblitus vasto nos mari dividi. Cum magna pars consilii sit in tempore, necesse est evenire, ut de quibusdam rebus tunc ad te perferatur sententia mea, cum iam contraria potior est. Consilia enim rebus aptantur. Res nostrae feruntur, immo volvuntur. Ergo consilium nasci sub diem debet; et hoc quoque nimis tardum est; sub manu, quod aiunt, nascatur. Quemadmodum autem inveniatur, ostendam.

[2] Quotiens, quid fugiendum sit aut quid petendum, voles scire, ad summum bonum, propositum totius vitae tuae, respice. Illi enim consentire debet, quicquid agimus; non disponet singula, nisi cui iam vitae suae summa proposita est. Nemo, quamvis paratos habeat colores, similitudinem reddet, nisi iam constat, quid velit pingere. Ideo peccamus, quia de partibus vitae omnes deliberamus, de tota [p. 74] nemo deliberat. [3] Scire debet quid petat ille, qui sagittam vult mittere, et tunc derigere ac moderari manu telum. Errant consilia nostra, quia non habent, quo derigantur. Ignorant, quem portum petat, nullus suus ventus est. Necesse est multum in vita nostra casus possit, quia vivimus casu. [4] Quibusdam autem evenit, ut quaedam scire se nesciant. Quemadmodum quaerimus saepe eos, cum quibus stamus, ita plerumque finem summi boni ignoramus adpositum.

Nec multis verbis nec circumitu longo, quod sit summum bonum, colliges 1 ; digito, ut ita dicam, demonstrandum est nec in multa spargendum. Quid enim ad rem pertinet in particulas illud diducere, cum possis dicere: summum bonum est, quod honestum est ? Et quod magis admireris: unum bonum est, quod honestum est, cetera falsa et adulterina bona sunt. [5] Hoc si persuaseris tibi et virtutem adamaveris, amare enim parum est, quicquid illa contigerit, id tibi, qualecumque aliis videbitur, faustum felixque erit. Et torqueri, si modo iacueris ipso torquente securior, et aegrotare, si non male dixeris fortunae, si non cesseris morbo, omnia denique, quae ceteris videntur mala, et mansuescent et in bonum abibunt, si super illa eminueris.

Hoc liqueat, nihil esse bonum nisi honestum, et omnia incommoda suo iure bona vocabuntur, quae [p. 76] modo virtus honestaverit. [6] Multis videmur maiora promittere quam recipit humana condicio; non inmerito. Ad corpus enim respiciunt. Revertantur ad animum; iam hominem deo metientur. Erige te, Lucili virorum optime, et relinque istum ludum literarium philosophorum, qui rem magnificentissimam ad syllabas vocant, qui animum minuta docendo demittunt et conterunt; fies similis illis, qui invenerunt ista, non qui docent et id agunt, ut philosophia potius difficilis quam magna videatur.

[7] Socrates qui totam philosophiam revocavit ad mores et hanc summam dixit esse sapientiam, bona malaque distinguere, "sequere," inquit, "illos, si quid apud te habeo auctoritatis, ut sis beatus, et te alicui stultum videri sine. Quisquis volet, tibi contumeliam faciat et iniuriam, tu tamen nihil patieris, si modo tecum erit virtus. Si vis," inquit, " beatus esse, si fide bona vir bonus, sine contemnat te aliquis." Hoc nemo praestabit, nisi qui omnia bona exaequaverit, quia nec bonum sine honesto est et honestum in omnibus par est. " [8] Quid 2 ergo ? Nihil interest inter praeturam Catonis et repulsam? Nihil interest, utrum Pharsalica acie Cato vincatur an vincat ? Hoc eius bonum, quo victis partibus [p. 78] non potest vinci, par erat illi bono, quo victor rediret in patriam et conponeret pacem?" Quidni par sit? Eadem enim virtute et mala fortuna vincitur et ordinatur bona. Virtus autem non potest maior aut minor fieri; unius staturae est. " [9] Sed Cn. Pompeius amittet exercitum, sed illud pulcherrimum rei publicae praetextum, optimates, et prima acies Pompeianarum partium, senatus ferens arma, uno proelio profligabuntur et tam magni ruina imperii in totum dissiliet orbem; aliqua pars eius in Aegypto, aliqua in Africa, aliqua in Hispania cadet. Ne hoc quidem miserae rei publicae continget, semel ruere."

[10] Omnia licet fiant; Iubam in regno suo non locorum notitia adiuvet, non popularium pro rege suo virtus obstinatissima, Vticensium quoque fides malis fracta deficiat et Scipionem in Africa nominis sui fortuna destituat. Olim provisum est, ne quid Cato detrimenti caperet.

[11] "Victus est tamen." Et hoc numera inter repulsas Catonis; tam magno animo feret aliquid sibi ad victoriam quam ad praeturam obstitisse. Quo die repulsus est, lusit, qua nocte periturus fuit, legit. Eodem loco habuit praetura et vita excidere; omnia, quae acciderent, ferenda esse persuaserat sibi.

[12] Quidni ille mutationem rei publicae forti et aequo [p. 80] pateretur animo ? Quid enim mutationis periculo exceptum ? Non terra, non caelum, non totus hic rerum omnium contextus, quamvis deo agente ducatur. Non semper tenebit hunc ordinem, sed illum ex hoc cursu aliquis dies deiciet. [13] Certis eunt cuncta temporibus; nasci debent, crescere, extingui. Quaecumque supra nos vides currere, et haec, quibus inmixti atque inpositi sumus veluti solidissimis carpentur ac desinent. Nulli non senectus sua est; inaequalibus ista spatiis eodem natura dimittit. Quicquid est, non erit, nec peribit, sed resolvetur.

[14] Nobis solvi perire est, proxima enim intuemur; ad ulteriora non prospicit mens hebes et quae se corpori addixerit; alioqui fortius finem sui suorumque pateretur, si speraret, ut 3 omnia illa, sic vitam mortemque per vices ire et composita dissolvi, dissoluta componi, in hoc opere aeternam artem cuncta temperantis dei verti. [15] Itaque ut M. Cato, cum aevum animo percucurrerit, dicet: " omne humanum genus, quodque est quodque erit, morte damnatum est. Omnes, quae usquam rerum potiuntur urbes quaeque alienorum imperiorum magna sunt decora, ubi fuerint, aliquando quaeretur [p. 82] et vario exitii 4 genere tollentur; alias destruent bella, alias desidia paxque ad inertiam versa consumet et magnis opibus exitiosa res, luxus. Omnes hos fertiles campos repentina 5 maris inundatio abscondet aut in subitam cavernam considentis soli lapsus abducet. Quid est ergo quare indigner aut doleam, exiguo momento publica fata praecedo ? " [16] Magnus animus deo pareat et quicquid lex universi iubet, sine cunctatione patiatur; aut in meliorem emittitur vitam lucidius tranquilliusque inter divina mansurus aut certe sine ullo futurus incommodo sui 6 naturae remiscebitur et revertetur in totum.

Non est ergo M. Catonis maius bonum honesta vita quam mors honesta, quoniam non intenditur virtus. Idem esse dicebat Socrates veritatem et virtutem. Quomodo illa non crescit, sic ne virtus quidem; habet numeros suos, plena est. [17] Non est itaque quod mireris paria esse bona, et quae ex proposito sumenda sunt et quae si ita res tulit. Nam si hanc inaequalitatem receperis, ut fortiter torqueri in minoribus bonis mulieres, numerabis etiam in malis, et infelicem Socraten dices in carcere, infelicem Catonem vulnera sua animosius quam although, as Seneca here maintains, circumstances may bring one or another of them into fuller play. [p. 84] fecerat retractantem, calamitosissimum omnium Regulum fidei poenas etiam hostibus servatae pendentem. Atqui nemo hoc dicere, ne ex mollissimis quidem, ausus est. Negant enim illum esse beatum, sed tamen negant miserum. [18] Academici veteres beatum quidem esse etiam inter hos cruciatus fatentur, sed non ad perfectum nec ad plenum. Quod nullo modo potest recipi; nisi beatus est, in summo bono non est. Quod summum bonum est, supra se gradum non habet, si modo illi virtus inest, si illam adversa non minuunt, si 7 manet etiam comminuto corpore incolumis; manet autem. Virtutem enim intellego animosam et excelsam, quam incitat quicquid infestat. [19] Hunc animum, quem saepe induunt generosae indolis iuvenes, quos alicuius honestae rei pulchritudo percussit, ut omnia fortuita contemnant, profecto sapientia nobis 8 infundet et tradet. Persuadebit unum bonum esse, quod honestum; hoc nec remitti nec intendi posse, non magis quam regulam, qua rectum probari solet, flectes. Quicquid ex illa mutaveris, iniuria est recti.

[20] Idem ergo de virtute dicemus: et haec recta est, flexuram non recipit. Rigida re 9 quid amplius intendi potest ? Haec de omnibus rebus iudicat, de hac nulla. Si rectior ipsa non potest fieri, ne quae 10 [p. 86] ab illa fiunt quidem alia aliis rectiora sunt. Huic enim necesse est respondeant; ita paria sunt.

[21] "Quid ergo?" inquis, 11 "iacere in convivio et torqueri paria sunt?" Hoc mirum videtur tibi? Illud licet magis admireris; iacere in convivio malum, in eculeo bonum est, 12 si illud turpiter, hoc honeste fit. 13 Bona ista aut mala non efficit materia, sed virtus. Haec ubicumque apparuit, omnia eiusdem mensurae ac pretii sunt. [22] In oculos nunc mihi manus intentat ille, qui omnium animum aestimat ex suo, quod dicam paria bona esse honeste iudicantes et honeste pericli tantis, 14 quod dicam paria bona esse eius, qui triumphat, et eius, qui ante currum vehitur invictus animo. Non putant enim fieri, quicquid facere non possunt; ex infirmitate sua de virtute ferunt sententiam. [23] Quid miraris, si uri, vulnerari, occidi, alligari iuvat, aliquando etiam libet? Luxurioso frugalitas poena est, pigro supplicii loco labor est, delicatus miseretur industrii, desidioso studere torqueri est. Eodem modo haec, ad quae omnes inbecilli sumus, dura atque intoleranda credimus, obliti, quam multis tormentum sit vino carere aut prima luce excitari. Non ista difficilia sunt natura, [p. 88] sed nos fluvidi et enerves. [24] Magno, animo de rebus magnis iudicandum est; alioqui videbitur illarum vitium esse, quod nostrum est. Sic quaedam rectissime, cum in aquam demissa sunt, speciem curvi praefractique visentibus reddunt. Non tantum quid videas, sed quemadmodum, refert; animus noster ad vera perspicienda caligat. [25] Da mihi adulescentem incorruptum et ingenio vegetum; dicet fortunatiorem sibi videri, qui omnia rerum adversarum onera rigida cervice sustollat, qui supra fortunam existat. 15 Non mirum est in tranquillitate non concuti; illud mirare, ibi extolli aliquem ubi omnes deprimuntur, ibi stare ubi omnes iacent.

[26] Quid est in tormentis, quid est in aliis, quae adversa appellamus, mali ? Hoc, ut opinor, succidere mentem et incurvari et succumbere. Quorum nihil sapienti viro potest evenire; stat rectus sub quolibet pondere. Nulla illum res minorem facit; nihil illi eorum, quae ferenda sunt, displicet. Nam quicquid cadere in hominem potest, in se cecidisse non queritur. Vires suas novit. Scit se esse oneri ferendo. [27] Non educo sapientem ex hominum numero nec dolores ab illo sicut ab aliqua rupe nullum sensum admittente summoveo. Memini ex duabus illum partibus esse compositum; altera est inrationalis, haec mordetur, uritur, dolet; altera rationalis, haec inconcussas opiniones habet, in trepida est et indomita. [p. 90] In hac positum est summum illud hominis bonum. Antequam impleatur, incerta mentis volutatio est; cum vero perfectum est, inmota illa 16 stabilitas est.

[28] Itaque inchoatus et ad summa procedens cultorque virtutis, etiam si adpropinquat perfecto bono, sed ei nondum summam manum inposuit, ibit 17 interim cessim et remittet aliquid ex intentione mentis. Nondum enim incerta transgressus est, etiamnunc versatur in lubrico. Beatus vero et virtutis exactae tunc se maxime amat, cum fortissime expertus est, et metuenda ceteris, si alicuius honesti officii pretia sunt, non tantum fert, sed amplexatur multoque audire mavult " tanto melior" quam "tanto felicior."

[29] Venio nunc illo, quo me vocat expectatio tua. Ne extra rerum naturam vagari virtus nostra videatur, et tremet 18 sapiens et dolebit et expallescet. Hi enim omnes corporis sensus sunt Ubi ergo calamitas, ubi illud malum verum est? Illic scilicet, si ista animum detrahunt, si ad confessionem servitutis adducunt, si illi paenitentiam sui faciunt. [30] Sapiens quidem vincit virtute fortunam, at multi professi sapientiam levissimis nonnumquam minis exterriti sunt. Hoc loco nostrum vitium est, qui idem a sapiente exigimus et a proficiente. Suadeo adhuc [p. 92] mihi ista, quae laudo, nondum persuadeo. Etiam si persuasissem, nondum tam parata haberem aut tam exercitata, ut ad omnes casus procurrerent. [31] Quemadmodum lana quosdam colores semel ducit, quosdam nisi saepius macerata et recocta non perbibit; sic alias disciplinas ingenia, cum accepere, protinus praestant, haec, nisi alte descendit et diu sedit et animum non coloravit, sed infecit, nihil ex his, quae promiserat, praestat. [32] Cito hoc potest tradi et paucissimis verbis: unum bonum esse virtutem, nullum certe sine virtute, et ipsam virtutem in parte nostri meliore, id est rationali, positam. Quid erit haec virtus ? Iudicium verum et inmotum. Ab hoc enim impetus venient mentis, ab hoc omnis species, quae impetum movet, redigetur ad liquidum. [33] Huic iudicio consentaneum erit omnia, quae virtute contacta sunt, et bona iudicare et inter se paria.

Corporum autem bona corporibus quidem bona sunt, sed in totum non sunt bona. His pretium quidem erit aliquod, ceterum dignitas non erit; magnis inter se intervallis distabunt; alia minora, alia maiora erunt. [34] Iit in ipsis sapientiam sectantibus magna discrimina esse fateamur necesse est. Alius iam in tantum profecit, ut contra fortunam audeat adtollere oculos, sed non pertinaciter, cadunt 19 enim nimio splendore praestricti; alius in tantum, ut [p. 94] possit cum illa conferre vultum, nisi 20 iam pervenit ad summum et fiduciae plenus est. [35] Inperfecta necesse est labent et modo prodeant, modo sublabantur aut succidant. Sublabentur autem, nisi ire et niti perseveraverint; si quicquam ex studio et fideli intentione laxaverint, retro eundum est. Nemo profectum ibi invenit, ubi reliquerat. Instemus itaque et perseveremus. [36] Plus, quam profligavimus, restat, sed magna pars est profectus velle proficere.

Huius rei conscius mihi sum; volo et mente tota volo. Te quoque instinctum esse et magno ad pulcherrima properare impetu video, Properemus; ita demum vita beneficium erit. Alioqui mora est, et quidem turpis inter foeda versantibus. Id agamus, ut nostrum omne tempus sit. Non erit autem, nisi prius nos nostri esse coeperimus. [37] Quando continget contemnere utramque fortunam, quando continget omnibus oppressis adfectibus et sub arbitrium suum adductis hanc vocem emittere "vici" ? Quem vicerim quaeris ? Non Persas nec extrema Medorum nec si quid ultra Dahas bellicosum iacet, sed avaritiam, sed ambitionem, sed metum mortis, qui victores gentium vicit. VALE. [p. 96]

1 collirges Muretus; colligis MSS.

2 Hense gives quid ergo ... componeret pacem? to the supposed objector.

3 ut added by Haase.

4 exitii later MSS.: exhilii V; exilii Pb.

5 repentina later MSS.; repentini Vpb.

6 sui G. Gemoll; si VPb.

7 si later MSS.; sed Vpb.

8 nobis Chatelain; non Vpb.

9 rigida re Capps; rigidari MSS.

10 ne quae Haase; neque P; nec quae Vb.

11 inquis later MSS.; inquit VPb.

12 This reading is based on the authority of late MSS. VPb read iacere in eculeo bonum est.

13 honeste fit later MSS.; honeste sit Vb; honestum sit P.

14 et honeste periclitantis added by Gertz.

15 exsistat cod. Bern.; extat VPb2; exeat b1; exiliat Hermes; Hense suggests extet.

16 Buecheler prefers illi.

17 ibit Gruter; ibi VPb.

18 tremet the common reading; tremebit VPb; Hense suggests tremescet.

19 cadunt Haase; cedunt or caedunt MSS.

20 vultum, nisi Hense; vultum si MSS.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: