Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7] Quid aures meas scabis ? Quid oblectas ? Aliud agitur; urendus, secandus, abstinendus sum. Ad haec adhibitus es. Curare debes morbum veterem, gravem, publicum. Tantum negotii habes, quantum in pestilentia [p. 140] medicus. Circa verba occupatus es? Iamdudum gaude, si sufficis rebus. Quando, quae multa disces ? Quando, quae didiceris, adfiges tibi ita, ut excidere non possint ? Quando illa experieris ? Non enim ut cetera, memoriae tradidisse satis est; in opere temptanda sunt. Non est beatus, qui scit illa, sed qui facit. 1 " Quid ergo ?
1 qni facit later MSS.; facit Vpb.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.