Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[28] Non parvo sibi constat homo gratus. Nihil carius aestimamus quam beneficium, quamdiu petimus, nihil vilius, cum accepimus. Quaeris quid sit, quod oblivionem nobis acceptorum faciat ? Cupiditas accipiendorum. Cogitamus non quid inpetratum, sed quid petendum sit. Abstrahunt a recto divitiae, honores, potentia et cetera, quae opinione nostra cara sunt, pretio suo vilia.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.