Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[21] Quemadmodum exhortaris, ut totius gentis ruinam obiectis corporibus excipiant et vita potius quam loco cedant ? Dices: " quod malum est, gloriosum non est; mors gloriosa est; mors ergo non malum " ? O efficacem contionem ! Quis post hanc dubitet se infestis ingerere mucronibus et stans mori ! At ille Leonidas quam fortiter illos adlocutus est! "Sic," inquit, "commilitones, prandete tamquam apud inferos cenaturi." Non in ore crevit cibus, non [p. 256] haesit in faucibus, non elapsus est manibus; alacres et ad prandium illi promiserunt et ad cenam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.