Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9] Vult nos ab ebrietate deterrere Zenon, vir maximus, huius sectae fortissimae ac sanctissimae conditor. Audi ergo, quemadmodum colligat virum bonum non futurum ebrium: "ebrio secretum sermonem nemo committit; viro autem bono committit; ergo vir bonus ebrius non erit." Quemadmodum opposita interrogatione simili derideatur, adtende. Satis est enim unam [p. 264] ponere ex multis: "dormienti nemo secretum sermonem committit; viro autem bono committit; vir bonus ergo non dormit."
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.