Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[23] Sana," 1 inquit, " avaritiam, et nihil habebis quod admoneas aut pauperem aut divitem, si cupiditas utriusque consedit. 2 " Quid, quod aliud est non concupiscere pecuniam, aliud uti pecunia scire ? Cuius avari modum ignorant, etiam non avari usum. " Tolle," inquit, " errores; supervacua praecepta sunt." Falsum est. Puta enim avaritiam relaxatam, puta adstrictam esse luxuriam, temeritati frenos iniectos, ignaviae subditum calcar; etiam remotis vitiis quid et quemadmodum debeamus facere, discendum est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.