previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XII Curatio horroris in febribus.

Horror autem eas fere febres antecedit, quae certum habent circumitum, et ex toto remittuntur; ideoque tutissimae sunt, maximeque curationes admittunt. Nam ubi incerta tempora sunt, neque alvi ductio, neque balneum, neque vinum, neque medicamentum aliud recte datur. Incertum est enim quando febris ventura sit: ita fieri potest, ut, si subito venerit, summa in eo pernicies sit, quod auxilii causa sit inventum. [2] Nihilque aliud fieri potest, quam ut primis diebus bene abstineatur aeger; deinde sub decessu febris ejus, quae gravissima est, cibum sumat. At ubi certus circumitus est, facilius omnia illa tentantur; quia magis proponere nobis et accessionum et decessionum vices possumus. In his autem, quum inveteraverunt, utilis fames non est: primis tantummodo diebus ea pugnandum est; deinde dividenda curatio est, et ante horror, tum febris discutienda. [3] Igitur quum primum aliquis inhorruit, et ex horrore incaluit, dare ei oportet potui [p. 94] tepidam aquam subsalsam, et vomere eum cogere: nam fere talis horror ab iis oritur, quae biliosa in stomacho resederunt. Idem faciendum est, si proximo quoque circumitu aeque accessit: saepe enim sic discutitur. Jamque quod genus febris sit, scire licet. Itaque sub exspectatione proximae accessionis, quae instare tertia potest, deducendus in balneum est; dandaque opera, ut per tempus horroris in solio sit. [4] Si ibi quoque senserit, nihilo minus idem sub exspectatione quartae accessionis faciat: siquidem eo quoque modo saepe is discutitur. Si ne balneum quidem profuit, ante accessionem allium edat, aut bibat aquam calidam cum pipere: siquidem ea quoque assumta calorem movent, qui horrorem non admittit. Deinde eodem modo, quo in frigore praeceptum est, antequam inhorrescere possit, operiatur: fomentisque, sed protinus1 validioribus, totum corpus circumdare convenit, maximeque involutis exstinctis testis et titionibus. [5] Si nihilo minus horror perruperit, multo oleo calefacto inter ipsa vestimenta perfundatur, cui aeque ex calfacientibus aliquid sit adjectum; adhibeaturque frictio, quantam is sustinere poterit, maximeque in manibus et cruribus; et spiritum ipse contineat. Neque desistendum est, etiamsi horror est: saepe enim pertinacia juvantis malum corporis vincit. [6] Si quid evomuit, danda aqua tepida, iterumque vomere cogendus est; utendumque eisdem est, donec horror finiatur. Sed praeter haec ducenda alvus est, si tardius horror quiescit: siquidem id quoque exonerate corpore prodest. Ultimaque post haec auxilia sunt gestatio et frictio. Cibus autem in ejusmodi morbis maxime dandus est, qui mollem alvum praestet; caro glutinosa; vinum, quum dabitur, austerum.

1 cf. III, 11, p. 92, 1. 34 sqq.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: