previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


VII Quomodo pestilentes febres curari debeant.

Desiderat etiam propriam animadversionem in febribus pestilentiae casus. In hac minime utile est, aut fame, aut medicamentis uti, aut ducere alvum. Si vires sinunt, sanguinem mittere optimum est; praecipueque si cum dolore febris est1: si id parum tutum est, ubi febris levata est, vomitu pectus purgare. Sed in hoc maturius, quam in aliis morbis, ducere in balneum opus est; vinum calidum et meracius dare, et omnia glutinosa; inter quae carnem quoque generis ejusdem. [1b] Nam quo celerius huiusmodi tempestates corripiunt, eo maturius auxilia, etiam cum quadam temeritate, rapienda sunt. Quod si puer est, qui laborat, neque tantum robur ejus est, ut sanguis mitti possit, cucurbitulis ei [p. 89] utendum est; ducenda alvus vel aqua, vel ptisanae cremore; tum demum levibus cibis nutriendus. Et ex toto non sic pueri, ut viri, curari debent. [1c] Ergo, ut in alio quoque genere morborum, parcius in his agendum est: non facile sanguinem mittere, non facile ducere alvum, non cruciare vigilia, fameve, aut nimia siti, non vino curare. Vomitus post febrem eliciendus est; deinde dandus cibus ex levissimis; tum is dormiat; posteroque die, si febris manet, abstineat; tertio, ad similem cibum redeat. Dandaque opera est, quantum fieri potest, ut inter opportunam abstinentiam cibo opportuno, omissis ceteris, nutriatur.

[2] Si vero ardens febris extorret, nulla medicamenti danda potio est; sed in ipsis accessionibus oleo et aqua refrigerandus est, quae miscenda manu sunt, donec albescant; eo conclavi tenendus, quo multum et purum aerem trahere possit; neque multis vestimentis strangulandus, sed admodum levibus tantum velandus est. Possunt etiam super stomachum imponi folia vitis in aqua frigida tincta. [2b] Ac ne siti quidem nimia vexandus est. Alendus maturius est, id est a die tertio; et ante cibum iisdem perungendus. Si pituita in stomacho coiit, inclinata jam accessione, vomere cogendus est; tum dandum frigidum holus, aut pomum ex iis quae stomacho conveniunt. Si siccus manet stomachus, protinus vel ptisanae, vel alicae, vel oryzae cremor dandus est, cum quo recens adeps cocta sit. [2c] Quum vero in summo incremento morbus est, utique non ante quartum diem, magna siti antecedente, frigida aqua copiose praestanda est, ut bibat etiam ultra satietatem; et quum jam venter et praecordia ultra modum repleta, satisque refrigerata sunt, vomere debet. Quidam ne vomitum quidem exigunt; sed ipsa aqua frigida tantum, ad satietatem data, pro medicamento utuntur. Ubi utrumlibet factum est, multa veste operiendus est, et collocandus ut dormiat. Fereque post longam sitim et vigiliam, post multam satietatem, post infractum calorem, plenus somnus venit, [2d] per quem ingens sudor effunditur; idque praesentissimum auxilium est: sed in iis tamen, in quibus praeter ardorem, nulli dolores, nullus praecordiorum tumor; nihil prohibens vel in thorace, vel in pulmone, vel in faucibus; non ulcus, non [p. 90] *dejectio fuit. Si quis autem in ejusmodi febre leviter tussit, is neque vehementi siti conflictatur2, neque bibere aquam frigidam debet; sedeo modo curandus est, quo in ceteris febribus praecipitur.

1 cf. II, 10

2 cf. Aph. IV, 54

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: