previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Adnotatio Critica1).

*P. 2, 1. 32; item 5, 18: ἐμπειριχούς, Targa.—empiricos codd. Ea lectio servanda erat. Item 160, 5 fortasse empiricos legere debueram. Vox empiricus jam reperitur apud Ciceronem, Acad. II, 39. 7, 4 neque [ad rem perlineat] quomodo, Targa. — Voces ad rem pertineat(... pertinere Med. I, Vat. VIII) glossemate additae sunt; ideoque eas sustuli. Membrum neque, etc. pendet non a superiore infinitive: pertinere, ut voluit Targa, sed a verbo intersit. *10, 7 quam μέθοδον Graeci vocant, Targa. — Vox Graeci in Med. I et Vat. VIII desideratur et expungi debet; nam, ut Targa ipse animadvertit, medici qui aut ex Graecia erant, aut ex iis regionibus ubi graece loquebantur, vocem μέθοδος seu methodusin promptu habebant,— Item 2, 2 dele voces [apud Graecos]; adverbium olim non solum ad Graecos, verum etiam ad Romanos referendum est. *10, 21 efficient, libri omnes; efficiunt lege, et cf. p. 63, 2. 16, 1 genera [et sexus] et aelates, Targa. — Duae hae voces et sexuadditae sunt ab aliquo sciolo. Quae in hoc ceterisque hujus libri capit. praecipiuntur omnia ad mares et feminas aeque pertinent. In hoc enim libro, ut Targa ipse monet, non de aegrotis sed de imbecillis hominibus sermo est; atque ideo observationes quas varia eorum corpora desiderant, maribus et feminis communes sunt. 16, 7 continenler, Targa. — incontinenter Med. I, Vat. VIII; et recte quidem. Targae continenter ex aliis codd. Revocare placuit; sed perperam. Vide de hoc loco dissertatiunculam quam Diario Jal général de l'Instruction publique(3. Martis 1847) inserui. *16, 21 paululum, Targa. — paulum revocari debet ex codd. Med. I, Vat. VIII. cf. 1. 33; p. 241, 35 et alibi. 18, 18 somnus nimium vel brevis vel longus, lectus per [p. XVI] aestatem terra, hieme durum cubile.Verba illa inepta: lectus .....hieme licet suspecta habuerit Targa, in textum tamen recepit; lectus, terra et hiemein codd. Vat. VIII et Med. I recenti manu addita sunt. In cod. 7028 (ubi hoc membrum bis reperitur, fo. 14 et 146) legitur ... vel longus per aestatem. Durum cubile. Unde apparet glossema per aestatem ad vocem somnus pertinere, idque comprobatur codd. Vat. VIII et Med. I. — Apud Hippocratem, unde hic locus manifeste desumptus est, solummodo legitur: σχληροχοιτέειν. Contextus denique demonstrat hic Celsum nullam distinctionem inter aestatem et hiemem in animo habuisse. 18, 21 perfrigidi codd. omnes quos Targa inspexit. Ego vero auctoritate permotus cod. Paris. 7028 ubi praefrigidi reperitur, et Celsi ipsius qui bis voce praefrigidus utitur (p. 72,4; 136,26), praefrigidi loco perfrigidi recepi. Hippocrates (loco in textu laud.) μή σφόδρα ψυχρόν exhibet. 22, 6 ad cutem tonderi [utileque lunam vitare, maximeque ante ipsum lunae solisque occasum] sed numquam post cibum, Targa. — Verba uncis seclusa deliramentis astrologiae referta, ab aliquo sciolo ad marginem inepte scripta, ineptius in textum a librariis recepta sunt; et quum membrum hoc insititium miro modo consecutionem verborum turbare videretur, manus sat antiqua in cod. Med. I verbum progredi addidit post cibum! 23, 26 omnia denique deinde fugere quae tarde concoquuntur. Ita legitur in omnibus libris et manu scriptis, et typis mandatis; denique pro deinde et sumere pro fugere Lindenius recte legit. Hoc membrum additum esse ab aliquo sciolo Targa affirmat; ego vero non ita censeo si cap. 28 libri II, p. 70, 24–25, specto, ubi fere eadem dicendi ratio occurrit. *24,1–2 uva ex olla vel ex defruto. Ita codd. Med. I (qui prima scriptura ollea, secunda vero, sed antiqua, olea), Vat. VIII. “Ego censeo Celsum scripsisse uva ex olla, vel olea ex defruto; Celsus enim uvas ex olla et oleas ex pasto defrutove servatas inter res stomacho aptas2 adnumerat; uvas autem ex defruto neque ipse usquam memorat [quod non me movet si Columellam l. in textu l. specto]; et Plinius (XXIII, 1, 7) atque Dioscorides3 stomacho inutiles esse traduntTarga.— Revera apud Dioscoridem legitur: αἱ δὲ ἐχ τοῦ ἑψήματος χαὶ γλυχέος (ex defruto) χαχοστομαχώτερα, et apud Plinium: “Quae in vino aut in dulci (videl. ex defruto) conditae fuere [p. XVII] caput temptant.” cf. Gal. Alim. facult. II, 9, t. VI, p. 577, ubi eadem iisdem fere verbis leguntur. Insuper ex varietate lectionis cod. Med. I colligi potest Celsum scripsisse, ut voluit Targa, et veram lectionem depravatam esse ex similitudine verborum olla et olea. 24, 8 Al si laxius intestinum dolere consuevit quod colum nominant, Targa. — Verba quod colum nominant suspecta videntur Targae; idque recte. Celsus enim qui saepius (cf. praesertim IV, 1, ubi agitur de interioribus corporis partibus) hujus intestini meminit, latius aut laxius, aut crassius, aut plenius, denique majus (p. 57, 4 ubi: quod Graeci χόλον nominantdelendum nunc censeo) id vocat; nusquam vero (si locum supra laudatum eumque valde suspectum excipias) voce colon vel colum utitur. Insuper hoc membrum quod colum nominant eo loco ubi positum est, consecutionem verborum turbat; idque propterea in meum textum non recepi. 25, 8–9 Verba: quod in podagra chiragrave esse consuevit suspecta sunt Targae, cui non possum assentire si cap. 7 lib. II, p. 39, 35 sqq. respiciocf. II, 8 p. 45, 37–38; III, 27, 2, init.; IV, 31, init. 28, 17 sed priores morbi quoque, libri omnes. Targa recte censet vocem priores delendam esse. Emendatio manifesta est si vexatus hic locus conferatur cum Hippocratis textu quem Celsus fere ad verbum ex sermone graeco in latinum transtulit. Non agitur de morbis praegressis sed de iis qui oriuntur tempestatibus bene ordinatis. Praeterea notandum est codd. Med. I et Vat. VIII atque 7028 exhibere prior. *28, 29 pustulae.pusula ubique Vat. VIII pro pustula, Med. I et 7028 fere semper, ceteri codd. et edd. modo pustule, modo pusula exhibent; in meo autem textu (ex. gr. p. 28, 29; 44, 11; 110, 15) ubicumque pustula legitur errorem typothetarum habeas. 28, 29 abscessus corporis, Targa.— Vocem corporis hic et saepius (cf. p. 98, 4: imperari corpori potest; 106, 23: si imperata sunt corpori; 252, 33: quae manu corpori adhibetur) inepte ad marginem scriptam sustuli, monente Targa. — Praeterea notandum est apud Hippocratem, quem hic excerpsit Celsus, φύματα, non ,ἀποστήματα reperiri, unde suspicari possis voces quae ἀποστήματα Graeci nominant, ex glossemate profectas esse. Denique verba quam μελαγχολίαν appellant 1. 30 hic prorsus inutilia mihi videntur licet apud Hippocratem legamus: τὰ μελαγχολιχά. 29, 3 tabes, quam [p. XVIII] Graeci φθίσιν nominant; haec interpretatio inutilis, vox enim tabes apud auctores latinos usitatissima; quin etiam falsa, nam apud Celsum ipsum4 tabes pro genere morbi habetur, cuius φθίσις species est. 29, 11 exerceant, libri omnes. exercent scripsi efflagitante sententia. 30, 6 et 98, 13 φρένη,σιν Targaφρενῖτιν ex Hippocrate ceterisque auctoribus graecis revocavi. phrenesin Latini vertunt (videsis ex. gr. Senec. De ira I, 13) unde colligere licet libraries, non Celsum, hanc vocem literis graecis scripsisse. 31, 33 emacuit, Targa.— emacruit ex plerisque codd. et edd. antiquis vulgavi, item p. 34, 13; 51, 4; 353, 3. 33, 2 sternumentum, Targa et ego. “Codd. Med. I, Vat. VIII hic et alibi habent sternumentum, alicubi sternutamentum; sed syllaba ta eadem manu, aut certe veteri atramento expuncta fuitTarga. Ideoque ubi in meo textu, sicut apud Targam ipsum, sternutamentum legitur (ex. gr. p. 39, 5; 46, 29 et 34; 47, 10; 126, 9 et 11; 180, 24; 337, 17; 343, 14), sternumentum reponendum est. — Modo sternutamentum, modo sternumentum exhibet cod. 7028. 34, 18 Longas febres hunc fastidire, Targa. — Vox hunc, me judice, redundat. Item p. 36, 26, ubi Targa legit is deorsum, vocem is sustuli. 34, 20 febres eas, Targa. — eas febres scripsi cum codd. Med. I, Vat. VIII, et cum Celso ipso qui sexcenties hac ratione dicendi utitur; ex.gr. p. 93, 20; 119, 14; 130, 8; 215, 31; 277, 36; 328, 6. 39, 27 jocinorismodo jecinoris, modo jocinoris exhibent codd. et edd.; scripsi jecinoris. Charisio enim5 si fides habenda est, haec forma usitatissima videtur; quidam, ait, dicunt: iocinus, iocinoris. 40, 7 Vocem capitis; item 40, 19 voces vel hirudo quae in codd. et editt. desunt, revocavi exHippocrate Prorrh. II, 42 et 17. Haud dubie omissae fuerunt a librario qui archetypum codicem descripsitcf. quae notata sunt ad p. 49, 38. 43, 31 Infra transversum septum fit abscessus [quod διάφραγμα Graeci vocant], Targa. — “Plerique codd. pro διάφραγμα, στρέβλωσιν (!) exhibent. Ex ea lectionis varietate facile apparet membrum hoc quod διάφραγμα Graeci vocant esse addititiumTarga, cui plane assentio. Insuper, saltem me judice, consecutioni ver borum repugnet, si post verbum abscessus ponatur. Fortasse idem glossema in textum irrepsit prooemio libri I, p. 7, 33; Celsus enim IV, 21, p. 121, 7 sqq. et saepius alibi septum transversum [p. XIX] memorans nusquam voce διάφραγμα utitur. 49, 22 tormina vetera esse coeperunt Targa.— Vocem vetera ex margine irrepsisse manifestum est; ubique enim vox tormina simpliciter a Celso usurpatur; insuper in vexato hoc loco vetera repugnat verbo coeperunt. 49, 38 si et cibi cupiditas non est, Targa, qui in notis: “Particula et videtur redundare.”— Codd. Med. I, Vat. VIII ita habent: si cibi et cupiditas non est. Particula et non redundat, ut censet Targa; codd. antiqui vestigia genuinae lectionis retinuerunt. Vocem ambulationis revocavi ex Hipp. Prorrh. II, 23, unde hic locus desumptus est. Ibi enim legitur: ἐσθίειν τε ἀδύνατοι γίνονται οἱ ἄνθρωποι χαὶ τῇσι περιόδοισι χρῆσθαι. Cf. quae notata sunt ad p. 40, 7. 55,7 adverso, Targa. — averso reposui ex codd., quod sensui optime congruit; nec capio quomodo Targa dicere potuerit hanc lectionem esse mendosam. 56, 2–4 In morbis longis ..... quamvis jam et iis spatium aliquod accessit, in acutis quoque quibusdam si et levari corpus debet, Targa. — Hic locus miro modo a librariis depravatus est; quid enim sibi voluit Celsus dicendo: in morbis longis ... quamvis jam et iis spatium aliquod accessit? Emendatio manifesta omnes fugit editores, quod sciam: omnia bene habent si verba transponuntur; ideoque particula et minime redundat, ut Targa arbitratus est. 57, 26 Vel malva decocta sit [si, reprimendi causa, ex verbenis], Targa.— “Hoc membrum [si... verbenis] insititium esse puto, et quia mutatur constructio et quia agitur de alvo ducenda .... ita ut reprimentia locum hic habere non possintTarga, cui plane assentio; itaque hoc membrum sustuli. Notandum est praeterea cum Morgagnio in cod. Foroliv. supra vocem leni (1. 25) scriptum esse leniendi causa. 59, 34 si minus, Targa, cum codd. Med. I et Vat.VIII, — minus ceteri codd. et edd.; sin minus legi cum Lind. cf. ex. gr. p. 207, 22; 226, 17. 60, 8 polest ducenties [esse faciendum], Targa. — Ex contextu manifestum membrum esse faciendum ineptum esse glossema. 61, 7 vel in alto [mari, navi], Targa. — Quis non videt voces mari navi ineptam esse adnotationem margini adscriptam? Nec volui sane mari cum Krausio retinere; Celsus enim6 more Latinorum alto pro nomine utitur. 62, 2 sint, Targa. — sZZZ Vat. VIII, sunt Med. I, eaque vera est lectio, cf. quae supra posui ad p. 10, 21. 62, 13 et alibi murtetum, non myrtetum cum libris optimis dedi. Item myrrha, non mirrha [p. XX] ut saepius Targa. *62, 32 si eae sunl lentae levesque jamdiu male habent, Targa. — lenes Med. 1, Vat. VIII; lienes ceteri. Lubenter hic sequeremur lectionem codd. deteriorum, nisi male quadrare videretur cum iis quae leguntur 1. 33 sqq. et IV, 16, init. Verisimilius igitur habemus lentae esse glossema vocis lenes, legendumque esse si eae sunt lenes et jamdiu male habent. 65, 5–6 vel quae radicula [specialiter] appellatur, Targa. — Vox specialiter Celso inusitata, ex margine in textum migravit. Vocem radicula χατ᾽ ἐξοχήν saepius usurpat Celsus, ex. gr.: p. 19, 23; 67, 30; 73, 13. Praeterea notandum est in cod. 7028 hoc glossema sic exhiberi: pastinaca vel specialiter radicula. 65, 13 grandiores [aves], Targa. — Vocem aves glossema esse quis dubitet? 65, 20 gravissimi sunt ex quibus, Targa. — Vocem ii quae ab omnibus codd. abest inserui, monente ipso Targa; scripserunt enim oscitanter librarii deinde ii (1. 21) in codd. Vat. VIII et Med. I, et 7028 (hi); ibique redundat. 65, 27; 70, 22; 71, 13; 249, 20: primo loco lactens Targa, alii laclans, praeter cod. 7028 in quo legitur lactens; secundo vero et tertio loco lactantia Targa; lactentia Med. I et Vat. VIII secundo loco, lactantia vero tertio; quarto lactens Targa, lactans Med. I, Vat. VIII, 7028. Si revera laclens significat qui lac sugil, lactans autem qui lac continet aut praebet, Targa recte lectionem codd. emendavit, et in meum textum p. 249, 20 lactens reponi debet. Non negandum tamen apud optimos auctores, saltem quales hodie typis exarati sunt, utroque sensu modo legi laclans, modo lactens. Verum, ni fallor, nondum tam accurate excussi sunt codd. msti, ut certum de his rebus judicium ferri queat. Arbitror itaque majorem fidem esse habendam antiquis grammaticis; sic in vetustissimo glossario S. Germ. Paris. legitur lactans id est qui lac praebet, lactens cui lac praebelur, cf. Fl. Caprum De orthogr. p. 2242. 67, 4–5 quas εὐχύλους vel χαχοχύλους Graeci vocant, Targa cum plerisque codd. et edd. — εὐχύμους et χαχοχύμους reposui auctoritate Galeni. Vid. Orib. T. I, p. 567 adn. paginae 32, 2. Ceteroquin hoc membrum, Targa ipso judice, pro glossemate potest haberi. 67, 20–21 malva cucumis cucurbita.Vox cucumis ut Targa ipse animadvertit delenda est. Celsus enim cucumerem inter cibos mali succi recenset (p. 68, 2) idque recte, ut apparet ex Orib. III, 16; T. I, p. 220, 3. Verisimile est [p. XXI] cucumis glossema ineptum esse vocis insequentis cucurbita. Eaque conjectura firmatur cod. 7028 ubi non cucumis sed cucumeris prima manu scriptum, secunda deletum est. 69, 10 et 15–16 vel punicum; Absinthium, murices purpurae cochleae ......pectines, murices, turlures, nuclei pinei, Med. I, Vat. VIII, 7028 qui pinei omittit. Lectionem Targae Nec non ceter. edd. recepi. Opinor autem in optimorum nostrorum codd. prototypo inter punicum et uvae (1. 10) nihil intersertum fuisse, post pectines vero hunc codicem exhibuisse murices turtures, nuclei. Ad hanc lectionem vitiosam emendandam margini adscripsit nescio quis, murices, purpurae cochleae. Qui vero primus hunc codicem exscripsit lectionem vitiosam loco suo reliquit, emendatam vero alieno loco in textum transtulit. Vox pinei quac cod. 7028 deest profecta est a quodam sciolo non intelligenti vocem nuclei vel noclei nihil aliud esse nisi vocem cocleae corruptam, quippe quae idem fere sonet. 69, 15 cibi, potionesque vel frigidae vel ferventes; absinthium, Targa. — Vocem cibi valde mihi suspectam in cybium mutavi. Apud Xenocratem (cf. Orib. II, 58; t. I, p. 255, 7) legitur. κύβιον πηλαμὺς μετὰ τὰς τεσσαράχοντα ἡμέρας ἀπὸ πόντου ἐπὶ μαιῶτιν λίμνην ὑποστρέφουσα εὔστομος, εὔχυμος. cf. Festus voce Cybium. Quid autem sibi voluit Celsus dicens: cibi frigidi vel ferventes?Vocem absinthium (1. 16) expungere jubet Targa, cui non possum plane assentire. Quum optimi codd. eam post punicum, recentiores vero ad calcem capitis exhibeant, fleri potest ut in cod. archetypo margini adscriptum fuerit hujus herbae nomen, quod librarii deinde alii huc, alii illuc in textum transtulerunt. Notandum tamen Oribasii caput7, quo eodem modo res stomacho idoneas recenset, terminari verbis: ὡς ἐν φαοͅμάχοις ἀψίνθιον. 69, 22 vel ex hordeo [oleum] radices, Targa. —Oleum aut glossema est vocis pinguia, aut lectio depravata vocis olerum; deest saltem in cod. Vat. VIII; oleo autem scribitur in 7028. 70, 6 conchiliis, Targa. — conchyliis scripsi ut Graeci sermonis leges tenerem. *71, 27 grus, omnes aves quae magis currunt, Targa. — grues, Vat. VIII, 7028 (in eo legitur grues, omnesque aves quae, etc.); graves Med. I. Ea lectio, quae non est spernenda, Aristotelis auctoritate firmari videtur. Cf. Meyer Arist. Thierkunde, p. 295. Attamen grus a Celso8 recensetur inter grandes aves quae sunt generis valentissimi in quo [p. XXII] plurimum alimenti est. Denuo hunc locum perlustrans legendum esse censeo cum cod. 7028 grues, omnesque aves etc. 71, 30 quam in [caseo] transmarino, Targa cum plerisque codd. et edd. — quam in eo transmarino Med. I, Vat. VIII, 7028. Caseo glossema est; itemque eo, ut Targa ipse notat. 72, 15 nuclei pinei et quae tertio libro ydropi enumerantur titulo XV[in edd. cap. 21], Med. I, Vat. VIII, 7028. Verba el quae etc. nil nisi adnotatio margini adscripta, ut Targa ipse animadvertit. cf. quae notata sunt ad pag. 163, 18–19. 72, 26–27 constant... opitulanlur, Targa. — constent.... opitulentur scripsi cum codd. Med. I, Vat. VIII, 7028. 73, 7 herba muralis, παρθένιον vel περδίχιον appellant, Targa. — Lectionem quam recepi, etiamsi repugnante Morgagnio, firmare mihi videtur Plinius. Apud hunc enim auctorem legitur: “Parthenim alii leucanthes, alii amaracum vocant, Celsus apud nos perdicium et muralem” (XXI, 30, 104 ed. Sillig.). *73, 29 et 221, 2 git, Targa. — Scripsi modo git modo gith; sed perperam ut apparet ex Plinio (XIX, 7, 167) ubi vide Sillig. cf. etiam Charisium p. 131, 7 sqq. ed. Keil. In vetustissimo glossario S. Germ. n°. 12 git reperitur. 76, 32–33 si paulo graviora [facile sit], Targa. — Verba facile sit glossema quod expunxi; membrum enim: si paulo graviora pendet a: satis sit (1. 31). 77, 28 aut nihil remittunt [sed continent], Targa. — Sed continent alicujus scioli adnotatio marginalis est, Targa ipso judice. 80, 8 neque imbecillitatem fame prodat, Targa, qui vocem imbecillitatem deleri, et perdat pro prodat legi iubet. — Ego vero lectionem codd. retinui; neque verbum prodat, neque vox imbecillitas hic repetita sermoni Celsiano repugnare mihi videntur. 80, 26–28 [adeo ut Hippocrates .... sit solitus]Enarratio margini adscripta quae in textum migravit. In codd. vero et in edd. inserta fuit post verbum darent (1. 34), ubi satis male cum praegressis cohaeret; saltem post nominabant, Targa ipso docente, transferenda, vel potius, me judice, omnino expellenda est. 83, 13 remissio est [aegro], Targa. — Vox aegro (aegris nonnullae edd.) glossema est. Codd. Med. I, Vat. VIII habent: remissior est aeger. Unde fluxerit varietas lectionis facile intelligi potest. 86, 29–30 qua [malemole Lind.] plerique aegros in ipsa febris impetu [potissimeque ubi febris ardens est] male habent,Targa. — Verba uncis inclusa [p. XXIII] e margin in textum migrarunt. Vocis male iteratio hanc opinionem firmat. *89, 38 et 90, 1 non defectio, non dejectio, non profluvium alvi fuit, Med. I, Vat. VIII; non dejectio non profluvium alvi fuit ceteri codd., editionesque et Targa, qui verba non profluvium expellenda esse censet. In cod. archetypo scriptum erat ni fallor defectio,idque seu a primo, seu ab altero librario in vocem dejectiomutatum est. Postea haec vox defectioin textum juxta alteram dejectio, quae non erasa erat, recepta est. Insuper profluvium alvi adscriptum videtur ad interpretandam vocem dejectio.Nonne defectio(videl. animi) hic aptior esset quam dejectio? 90, 9decessionesque [ut aliud morbi genus videri possit], Targa. — Verba ut..... possit, glossema est suo loco motum; pertinent enim ad ea quae leguntur 1. 10–11: ul quod idem est non idem esse videatur. 92, 3 pitacia, Targa. — pittacia edidi; graece enim πιττάχιον scribitur. *93, 13–14 foetoremque quemdam oris quem ὄζην Graeci vocant, omnes. “Verba haec ab aliquo sciolo addita videntur. Mulierculae aiunt ex pravo quodam odore quem aliquis ab ore efflat se noscere hominem febricitareTarga idque recte. praeterea notandum est, si fides habenda Thesauro linguae gr., banc vocem ὄζην nusquam alibi reperiri; saltem scribendum erat ὄζαινα: ὄζαινα autem non oris sed nasi apud auctores Graecos foetorem designat, unde patet membrum: quod genus Graeci ὄζαιναν appellant tollen dum etiam cap. 8 lib. VI, p. 244, 26; cf. VII, 11, p. 286, 19 ubi haec vox recte usurpatur. 93, 15 quotidie [parum] cibum dandum, Targa. — Vox parumn inepte addita est; Celsus enim praecepit non qui modus cibi, sed quo die dandus; insuper nusquam dixit cibum parvum sed exiguum: ex. gr. II, 12, p. 57, 28. — cf. tamen quae notata sunt ad p. 140, 24. 95, 17 ut hoc [ipso] ordine; Targa. — Vox ipso tollenda est; ordo enim non antecedentia sed sequentia spectat. 95, 23 postero die [qui vacat], Targa, Med. I, Vat. VIII. — Voces uncis inclusae certo spuriae sunt; quis enim non intelligit in tertiana, quae ex toto intermittit, alterum diem esse integrum? Ceteroquin cf. III, 3. Ceteri codd. verbis qui vacat substituerunt quo cibo vacant, ut probabilior inde sensus emergeret. 97, 1 subsistendum, Targa. — sistendum e codd. Med. I et Vat. VIII revocavi. 100, 26 Post verbum inducunt in omnibus et codd. et edd. legitur: Hoc [p. XXIV] nomen (videl. sycamini lacryma) apud medicos reperio; sed cum Graeci morum συχάμινον appellent, mori nulla lacryma est. Sic vero significatur lacryma arboris in Aegypto nascentis, quam ibi μορόσυχον appellant. Plurimi decoctis papaveris corticibus, ex ea aqua spongia os et caput fovent.Nullus quod sciam editor animadvertit haec verba nil nisi scholion esse, miro modo contextum depravans. cf. p. 236,26–31. 102,29 quod genus insanientium specie simile, similique victus genere curaum est, Constant. Lind. Targa, — .... specie similique .... libri antiqui omnes. Locus hic a librariis certo depravatus est; si codicum lectio servatur, sensus non constat. Si legitur specie simili, vox species pro medicamento a Celso usurparetur, sed nusquam alibi, quod sciam, hoc sensu occurrit; si autem genus .... simile legamus, minus elegans dicendi ratio videtur. Fortasse, ut Targa censet, vox insanientium vel tollenda (cf. III, 12, p. 113, 16 et IV, 12, p. 137, 1) vel mutanda in insaniae, ideoque legere maluerim: quod genus in, saniae simili victus genere curandum est, voces specie simile seu simili, et particulam que pro glossematibus habens. 104, 24 quodlibet aliud [haec enim cum comburentur odorem foedum movent], Targa. — Membrum uncis inclusum glossema videtur loco suo motum; pertinet enim ad verba galbanum... pilos ... cornu cervinum. *105, 29 Verba ὕδρωπα Graeci vacant, si locum quem tenent spectas, glossema videntur. 107, 2 sudationes sunt [quales super Eaias in murtetis habemus], Targa. — Haec verba quales ..... habemus, ut docet Targa, ab aliquo enarratore ex cap. 17 libri II margini adscripta fuerunt, et inde in contextum irrepserunt. *118, 27 lactucae marinae quae grandis juxta mare nascitur. Non dubito quin verba: quae .... nascitur addititia sint; ideoque tollenda esse judico (cf. Plinius XXVI, 8, 39). Targa dubitat an Celsi haec verba sint necne. 112, 18 praecipueque [vel ex primaex pruna Med. I, Vat. VIII, 7028] cerebellum, Targa. - Verba vel ex prima seu pruna scholion sunt loco suo motum; pertinere enim videntur ad voces: ex media. Morgagnius putat sub mendo latere nomen cuiusdam animalis; idque sane suspicari possis. * 112, 26–27 quas ὠμοπλάτας Graeci vocant. Dubito an haec verba quae prorsus hic inutiliavidentur, sint Celsi necne. De graecismo autem quas cf. p. 288, 24 et quae notavi ad p. 171, 12. 113, 5 et mellis pars [p. XXV] altera [praecipua tamen ex his omnibus sunt viclus, vehiculum et navis et sorbitio], Targa. — Omnia verba uncis inclusa inepta, ut Targa ipse docet, ineptius etiam e margine in textum migrarunt. praeterea notandum est vocem vehiculum(de quo Celsus nullam fecerat mentionem) desiderari in codd. Med. I et Vat. VIII. Haud dubie hoc scholion, loco suo motum, pertinet ad verba: adjicere debet exercitationes etc. 1. 7–8. 115,32 ulique, Targa cum Lind. — Unique reposui ex codd. et edd., licet fere eodem textu saepius utique a Celso usurpetur, ex. gr. p. 104,32; 113,5; 144,33; 197, 25; 230,14; 273, 37; 319, 16; 341,9. 116,12–13 imposita, Targa. — superimposita ex codd. Med. I, Vat. VIII revocavi. *117, 6 Verba ἀποπληξίαν hunc Graeci vocant, certo e glossemate profecta sunt, Hippocrates enim unde locus iste descriptus est voce βλητός utitur. 119, 15 digerunt ut dissipetur, Targa. — digerunt, dissipetur, Med. I, Vat. VIII, digerunt ut dissipentur, alii. Ideoque digerunt, dissipentur (videl. suppurationes) scripsi; conjunctio ut a qua pendet verbum dissipentur e particula ne (1. 13) petenda. 119, 24 abellanae, Targa. — Cum codd. Med. I, Vat. VIII avellanae scripsi. *123, 11 quam χεφαλαίαν Graeci vocant, omnes. Haec verba ex glossemate addita videntur; Galenus enim ceterique auctores χεφαλαλγίαν, non χεφαλαίαν morbum hic a Celso indicatum nominant. 125, 6 os cum motu quodam pervertitur [ideoque nihil aliud est quam distentio oris], Targa.— Membrum uncis inclusum nihil aliud est quam scholion margini adscriptum ad interpretandum: os cum motu cet. Insuper, ut Targa ipse animadvertit, distorsio, non autem distentio oris Celsus scripsisset. 125, 15 calida [vel] marina, libri omnes et manu scripti et typis exarati. Particulam vel expunxi, monente Targa. cf. III, 27, 1, p. 18, 9; IV, 2, p. 124, 11–12. 130, 7 circa, Targa. — citra scripsi cum codd. Med. I, Vat. VIII, 7028, et fere omnibus aliis; sensus idem manet si lectio antiqua servatur. 131, 24 vulpinum .... pulmonem .... sed sine ferro coctum, Targa cum omnibus libris et ego; — .... tamen sine ferro coctum 7028. Plinius (XXVIII, 197 ed. Sillig) scribit: “Jocur quoque volpinum aut pulmo in vino nigro .... laxat meatus spirandi”. Cf. Sextus Placitus cap. 3 § 5. Quid autem Celsus sibi voluit dicens sed sine ferro coclum? ex Marcello Empirico intelligere licet. Apud hunc enim auctorem9 legitur: “Profuit multis [p. XXVI] ad suspirium, vel dyspnoeam depellendam pulmo vulpis, vel jecur in olla fictili exustum, atque ad cinerem redactum.” Itaque sigraum interrogandi post ferro positum dele. 137, 7 Sumbruinarum, Targa cum fere omnibus codd.; — Simbruinarum scripsi; cf. Tacit. Annal. XI, 13 et XIV, 22. 138, 6 [Et] initium, Targa. — Particula et redundare videtur, ut Targa notat. *138, 10; 139, 26; 140, 32 verba πλευριτιχόςπεριπνευμονιχόνἡπατιχόν mutanda sunt, ni fallor, in πλευρῖτίςπεριπνευμονίανἡπατῖτιν *139, 4 danda sint ex ratione [vel adjectae vel] levatae febris apparebit.... cum eo tamen, Targa. — Vox adjectae hic monstrum est, ut jam monuit Lindenius qui adauctae legere jubet; sed Nec adjectae Nec adauctae retinere volui. Quum enim Celsus dicat, quibus temporibus cibi dandi sint, ex ratione levatae febris apparere, eosque in maxima remissione dandos esse jubeat, inepte interjiceret seu vel adjectae seu vel adauctae. Praeterea notandum est voces vel adjectae vel in cod. 7028 desiderari. in eo enim legitur: danda sint usquedum levatae febris apparebit cum eo tamen ut, omissis verbis sic ut ....dentur; quae ex glossemate explicandi causa addita videntur. *140, 24 purum aerem, Targa et ego. — Hoc autem loco denuo perlustrato vox parvum, quam exhibent codd. Med. I, Vat. VIII et 7028, nunc anteponenda mihi videtur. cf. tamen quae notata sunt ad p. 93, 15. *142, 16 scribendum est intubique ex eodem, betae ex sinapi, asparagus, et; cf. Plin. XIX, 133, ubi legitur:“...ut lenitas (betae) excitetur acrimonia sinapis.” 142, 30 Fit ex unguento et palmulis [quod μυροβάλανον Graeci vocant], Targa. — Quae verba uncis inclusa sunt vel reliquis glossematibus ineptiora, ut Targa ipse docuit. *143, 31–32 verba: Ergo eo nomine morbum hunc χολέραν Graeci nominarunt,sunt mihi valde suspecta. χολέρα enim non a χαλή sed a χολάς provenit (cf. Alex. Trail. VII, 14 et Orib. T. II p. 836); temporibus tantummodo vel recentibus vel recentissimis voce χολέρα seu pro bile, seu pro bilis effusione usi sunt. 144, 7 ob omni, Targa, haud dubie typothetarum σφάλματι. Scripsi ab omni cum codd. et edd. *144, 34–35 paulatim se cibo reficere somno quisquis facile acquiescit (acquiescere, 7028) itemque lassitudine et frigore, omnes libri antiqui et Targa, qui notat aliqua deesse post verbum acquiescit. Nec sensus ex his verbis elici potest, Nec ordo verborum constat. [p. XXVII] In margine Constant. legitur ... somnoque qui facilis acquiescit, vilataque lassitudine et frigore. apud Lind. autem: somnoque quisquis facile adquiescit; vitatque lassitudinem et frigora.Apud Philumenum (Aetius IX, 12, p. 450, c. ed. Steph.) reperitur: somnus procurandus et quies omni modo. Nonne verba somno .... acquiescit glossema sunt pertinens ad: dormire oportet 1. 33, et itemque lassitudine et frigore transferri debent post verbum abstinere? 145, 31 vinum [vel aquam] bibere, Targa. — Duae voces vel aquam tollendae sunt. Celsus enim jubet pluvialem aquam decoctam potui dari, altero vero die vinum. 147, 5 et sive frigus subit, Targa. — et sive quum (cum codd.) ex libris antiquis revocavi. *147, 28 Verba δυσεντερία Graece vocatur, ex glossemate profecta esse videntur; supra enim jam saepius (cf. ex. gr. p. 29, 29 et 35; 43, 1; 49, 22; 149, 3; 150, 22 et 35) vocem tormina adhibuit Celsus, nulla interpretatione addita. Nec minus Cato (R. R. 156, 5; 157, 9) eodem sensu hoc vocabulo usus est. Notandum praeterea nullam interpretationem adhibitam fuisse cap. 23 huius libri, ubi de levitate intestinorum agitur. 148, 12 vel ex dura muria edisse [cibos polionesque eas quae astringunt alvum], Targa. — Membrum uncis inclusum nil nisi scholion loco suo motum; pertinet enim ad sequentia: 1. 21–22; 26–28. — cf. 1. 36–37. 148, 36 quae supra comprehensa sunt. [Valensque est etiam adversus cancerem intestinorum minii gleba cum salis hemina contrita, si mixta his aqua in alvum datur], Targa. — Adnotatio margini adscripta, ut Targa ipse notat; Nec meminit enarrator Celsum non cancerem sed ubique cancrum scripsisse. * 150, 7 duas potiones sumat. At aquae, vel muriae durae sit adjecta, Targa cum plerisque codd. — duas potiones sumat aut aquae vel muriae durae sic adjectae, Med. I et antiq. edd. Legere jubet Targa: duas potiones sumat aquae cui sal vel tertia pars muriae durae sit adjecta (videl. ad purgandum). Emendatio, me judice, minime apta; hoc enim membrum At aquae, etc. mihi videtur respondere ad ea quae leguntur p. 157, 23. Fortasse addendum erat marinae post aquae. *150, 35 in torminibus, Targa cum Constantino qui docet Celsum alibi eodem modo loqui, ex. gr. IV, 12, p. 136, 22; VII, 33, p. 322, 17. in tormina libri antiqui, quae lectio servari potest; sermoni enim Celsiano non repugnat. 152, 5–6 pira tarentina... [p. XXVIII] mala scandiana, myrapia oodd. et Targa qui legere jubet: pira tarentina .... vel myrapia, mala scandiana. Ego malui ordinem verborum non mutare et [pira] myrapia scribere. 152, 30 vel rubi decocli sint [polata], Targa. — Vox potatainepte sensum turbat. Notandum etiam, Targa ipso monente, Celsum potus, vel epotus, sed nusquam potatus scribere. 153, 12 si parum [est] et ibid. 1. 32–33 ex rosa [fiet], Targa. — Voces est et fiet, hic sermoni Celsiano repugnantes, tollendae sunt. 155, 21 comprimentibus codd. “Malim reprimentibus [cf. III, 18, p. 99, 29–30; IV,31, p. 158, 12], sed cum Celsus cap. 22 huius libri scripserit: 'subluere aqua calida in qua decoctae verbenae sint' hic vox comprimentibus [vel reprimentibus] videri potest ex glossemate additaTarga, qui et reprimentibus et comprimentibus tolli jubet, quia, ni fallor, verbenam peculiarem stirpis speciem habet; sed perperam. 156, 33–34 Verba: quae in podagris chiragrisve esse consuerunt, Targa suspecta habet. Vi. tamen I, 9, p. 25, 8–9 et quae ibi notantur; II, 8, p. 45, 37–38. 158, 18; 163, 11; 175, 21; 236, 24 lapis asius, Targa; lapis assius scripsi. Graeco enim sermone dicitur ἄσσιος (ἐν σσῷ γεννώμενος) λίθος. cf. Diosc. V, 141; Gal. Simpl. med. facult. IX, 11 § 9, t. XII, p. 202. 159, 2 negoliosa cogitatione [vel actione, Targa et plerique codd. — negotiosa actione Med. I. Vel actione glossema mihi videtur quod in Med. I textum genuinum expulit. Quid enim sibi voluisset Celsus dicens actio negotiosa in ambulando? Negotiosa cogitatio solum, Targa ipso judice, ferri potest. 162, 7–8; 11; 13 auripigmentum, quod ἀρσενιχόν a Graecis nominatur [huic autem et sandarachae in omnia eadem vis, sed validior est] ..... bdellium [quod in omnia idem quod ammoniacum potest, sed Valentius] .....coagulum ... leporinum [cui eadem quae ceteris coagulis facultas, sed utique validior est], Targa. — Tria membra uncis inclusa eandem speciem eandemque originem habent, et ordinem quo medicamenta simpliciter enumerantur, miro modo turbant; ideoque pro adulterinis habenda sunt. Ceteroquin vide quae Targa ibi notavit, p. 216. - Praeterea voces quod ἀρσενιχόν etc. addititiae videntur; cf. p. 161, 23 ubi rectius has voces Celsus scripsit. *162, 30–31 resina, Targa et ego. Haec vox delenda est vel quia alieno loco inter semina inseritur, vel quia supra jam resinae speciem memoravit Celsus. — Saltem [p. XXIX] legendum est resina arida, quum superius (1. 24–25) legatur resina terebinthina humida.Item vox fel vel eradenda, quum 1. 29 de felle taurino loquatur, vel mutanda est in sol, ut legitur apud Constantinum.— Denique voces [oleumque earum] post nuces amarae positas recipere nolui, quum jam superius (1. 27–28) oleum ex amaris nucibus Celsus scripserit. 163, 6 eruca, Targa. — cicuta libri omnes quos sequor. Si enim cicutae semen rodit (vid. p. 162, 30), cur non exedere potest? Atqui cicutae semina inter ea quae molliunt a Celso adnumerantur10, Celsus autem ipse scribit II, 33 p. 73, 3 “quae calefaciunt et digerunt, emolliunt.cf. Diosc. IV, 79; Plinius XXV, 151 sqq. 163, 7 calx [acetum], Targa. — acetum infra ponitur post vinum, idque aptius, ut Targa censet. Fortasse haec vox, seu post calx, seu post vinum posita, glossema est. * 163, 8 quae τιθύμαλλος a Graecis nominatur, Targa.— Glossema ineptum lactucae marinae, quae herba, nisi fallor, graece vocatur: φῦχος θαλάσσιον. Cf. II, 12, 1, p. 56, 19–20; III, 21, p. 108, 27; V, 18, 13, p. 169, 10, ubi nulla fit mentio Graecorum; ideoque hae voces tollendae sunt, Targa ipso monente. *163, 18–19 lac utrumque (videl. lac caprifici, et lactucae marinae) quod proximo capite supra comprehensum est, Targa. — Verba literis inclinatis exarata, quae nullus editor, quod sciam, obelo notavit, mihi valde suspecta sunt; nusquam enim video Celsum in capita, sed in volumina (sc. libros, ex. gr. cf. p. 263, 23) opus suum divisisse. Semper hac dicendi ratione utitur: quae supra posui, seu proposui, seu denique scripta sunt. Saltem verba proximo capite delenda sunt; cf. quae notata sunt ad p. 72, 15, ubi de glossemate recte judicavit Targa idque omnino expulit. *164, 26 ochra attice mel asteriae, Targa qui mel erythace conjecit cum Caesario ....vel astyrice seu astirice codd. ... vel asteracae, edd. antiquae; vel asterica, Manutianae. Hoc loco denuo perlustrato nec Targae conjecturam Nec textum Caesarii servandum esse censeo. Equidem puto nomen regionis unde altera ochrae species petita est, sub mendo astyrice latere; praeterea legendum est ochra attica (item p. 170,2 ochra quae attica nominatur.Cf. Plinium). * 165, 8–9 σχωρίαν μολύβδου Graeci vocant. Nonne haec verba ex glossemate? Eadem reperiuntur p. 176, 24, ibique a Targa obelo notantur. 166, 2 in sex partes [id est sextantes], ut [p. XXX] idem in sextante denarii habeam, Targa cum Lind. — In sex partes, id est sex uncias ut idem in uncia denarii habeam inepte codd. et fere omnes edd. Haud dubie in cod. archetype scriptum erat sicut edidi; interpres quidam contra vocem sextantem, in sex partes, margini adscripsit, alius autem ineptius: in sex unciasutraque interpretatio in textum irrepsit, veramque lectionem expulit. Insuper vid. p. 175, 21. 166, 6–7 dubito an sint Celsi verba quos τροχίσχους Graeci vocant, necne. Vox enim pastillus saepe apud auctores Latinos Celso antiquiores eo sensu reperitur. 167, 5 ut in hydropico et in lateris dolore Targa. Duae voces in hydropico, licet alibi (ex. gr. VII, 15, p. 292, 15) Celsus voce hydropicus utatur, Targae suspectae sunt; quae enim sequuntur omnia morborum sunt nomina, non aegrotorum. 167, 29 et lieni [abscessibus et strumae, parotidibus, articulis calcibus quoque suppurantibus aut aliler dolentibus, etiam concoclioni ventris], Targa. — Omnia verba uncis inclusa inepta sunt, ut Targa ipse notat, atque praeterea Celsiano sermoni repugnant. Ubicumque enim eadem medicamenta composita Celsus exhibet ac Galenus, omittere solet prolixas ἐπαγγλίας, quae saepius apud hunc auctorem descriptiones eorum inchoant. *168, 10–11 sycamini quam alias sycomorum vocant, Targa. — Verba uncis seclusa mihi aeque ac Targae suspecta sunt, et quia desunt etiam apud Galenum loco in textu laudato, et quia interpretatio minus recta videtur. . 168, 26 crocomagmatis [quod quasi recrementum ejus est], Targa. — Verba uncis inclusa addititia esse videntur, ut Targa ipse probavit. * 169, 11 quod ἄπυρον Graeci vocant, Targa. — Haec verba ex glossemate addita mihi videntur, et quia prorsus inutilia, et quia in cod. 7028 desiderantur. Praeterea notandum est hunc codicem aliam ac ceteros eamque aptiorem hujus capituli divisionem exhibere. Post verba: sulphuris ignem non experti legitur: pares portiones. Hoc autem quod Niconis est: faecis aridae aceli . . . . salis ammoniaci cardamomi (vox sinapis deest apud Galenum) .... contunduntur. Revera apud Galenum loco in textu laud. (t. XIII, p. 343–344) duae medicamenti compositiones inveniuntur quae divisioni cod. 7028 apprime respondent: ideo vox resinae (1.13) quam abundare Targa putabat, recte se habet. Lindenius eandem hujus capituli divisionem habet, sed unde [p. XXXI] eam petierit, ignoratur. cf. quae nctata sunt ad p. 247, 35. 169, 16–18 verba Expeditius ..... portiones cod. 7028 omittit ibique legitur: Alia (aliud) in quo etc., idque fortasse recte. Vix dubium certe quin sub lectione corrupta seminis vel simini, ut habent codd., lateat nomen animalis cujus stercus ceteris medicamentis simplicibus addere jubet Celsus. 169, 22–23 orientia tubercula [quae φύματα vocantur]; Targa. — Voces quae φῦματα vocantur tollendae sunt, ut Targa ipse docet, nam apud Celsum φῦμα est peculiare genus tuberculorum (cf. V, 28, 9 init.). Item p. 170, 5 membrum quod φῦμα vocatur, post tuberculum et 1. 18 vocem φύματα post vero delevi. Obiter notandum est cod. 7028 ut Lind. carcinomata non χαρχινώδη exhibere. Cf. quae notata sunt ad p. 247, 35. * 169, 33 μελιχηρία (lege μελιχηρίας et vide Thesaur. ling. gr. sub voce,cod. melicera) fid est favi, vel φύματα], Targa. — Legi μελιχηρίδες cum Lind., sed perperam; quodsi verum est Celsum tentatum hunc locum in mente habuisse, quum de favis, seu χηρίοις agens11 scripsit: aut quae proprie huc pertinentia supra posui, nec μελιχηρία (seu rectius μελιχηρίας) nec μελιχηρίδες, sed potius χηρία, ut Targa censebat, vulgare libet. Celsus enim χηρία a μελιχηρίσι ipse discernit (cf. V, 28, 13 et VII, 6). Praeterea monendum est voces id est favi, vel φύματα vel inutiles, vel ineptas esse, ut Targa ipse docuit. cf. quae notantur ad p. 169, 23–24. 169, 37 panum, Targa. — cod. Med. I, 7028 panem; cet. panum seu pannum; p. 211, 27 panum, Targa; panem, codd., p. 265, 10 in pane Targa cum codd. — Ubique panus reposui. Cf. Non. Marcellus sub voce; Varr. Ling. lat. V, 22, p. 108 ed. Spengel; Plinius passim, et ea quae de hoc verbo disserui in diario Gaz. médicale, 1847, p. 43. 170, 29–30 στομωτιχά, Targa cum codd. et edd.— ἀαστομωτιχά Lindenio duce, reposui cum Galeno. *171, 3 Ad ossa, omnes; Ad spissa, 7028. Ea lectio non est spernenda; multa enim in hoc cap. medicamenta quae discutiunt vel digerunt, vel denique resolvunt, reperiuntur. Quid autem his verbis ad ossa simpliciter positis, Celsus sibivoluisse potest? 171,6 ante voces ficus aridae, in cod. 7028 legitur: In alios emplasfrans. Fortasse hic nova inchoat praescriptio, ideoque legendum est In alio: emplastrum: ficus aridae, etc. *171, 12 quae ἀγχύλας Graeci nominant, Targa. — Scribendum erat quos, vel potius more [p. XXXII] Graecorum quas (cf. ex. gr. p. 112,26–27 et quae ibi notavi; — 176,18; 288, 13.14. quas in cod. 7028. Dubium est haec verba sint Celsinum necne. Hoc capitulum sicut et capitula 29 et 22, ni fallor, male habuerunt librarii. 171, 23 Cleophantis loco Ctesiphontis 7028, sed perperam si Galenum (loco in textu laud. t. XIII, p. 936) specto. 172, 22 ἀλιπαινα, Targa. — Cum Constantino alipenae ex codd. revocavi. At si fides Thesauro ling. gr. habenda est, haec vox ἀλιπαινα nusquam alibi reperitur; ἀλιπῆ Galenus, ἀλίπαντα Aetius scribit. 174, 13–14 aceti sesquicyatho olei minus cyatho, Targa. — sesquicyathus (-thi 7028) ...... cyathum libri antiqui. Quam edidi vera lectio videtur. Cf. VI, 7, 1, p. 240, 16–17. 174, 14–15 [τεθεραπευμένα Graeci appellant quae] curata vocant . . . . exemptae sunt [ex alio medicamento] Targa. — Quae ante curata leguntur nexum verborum turbant; ex altero vero glossemate nullus sensus elici potest. Haud dubie in margine scriptum erat ad verba ex sevo: aut ex alio medicamento. 174, 17 quae ipsa quoque ἐπισπαστιχά nominantur, cf. § 9 p. 173 et 167, 2. *175, 35 spuma argenti concoquitur, omnes. Nonne adnotatio est margini adscripta quae pertinet ad primam vel ad secundam compositionem hujus capituli et quae ex § 24 petita est? *176, 8 sunt eliam alba lenia, λευχά Graeci vocant, Targa. — Alia sunt alba, alia vero lenia emplastra, ut apparet ex Galeno, Nec non ex Celso ipso (cf. § 25); ideoque, me judice, lenia profectum a voce λευχά literis latinis scripta, delendum est; membrum autem λευχά Graeci vocant textui restituendum est. Cf. 1. 18–19. 176, 16 percandida compositio [quae supra posita est], Targa. — Tres ultimae voces, ut ordo ipse verborum indicat, miro modo sensum turbantes, inepte in margine adscriptae, ineptius in textum translatae fuerunt. 177, 9 illinere, Targa. — illinire scripsi cum codd. et edd. 177, 34 sanguinem [vel cancrum]; Targa. — Vel cancrum sustuli eo quod nulla hujus vitii fit mentio apud Galenum (loco in textu laud.).— Item p. 180, 18, voces [vel ad cancrum] post ad ignem sacrum addititiae videntur, Targa ipso judice. 178, 9 Haec tria compositionum genera [id est, quae in maligmatis, pastillis emplastrisque sunt], Targa. — Membrum uncis inclusum nil est nisi adnotatio in margine adscripta, ut Targa ipse notat. 181, 7 malobathri Targa. — malabatri 7028, malabathri Med. I, Vat. VIII; idque [p. XXXIII] recte, auctore Chr.Lassen12. *181, 9–10 Post vocem petroselini etc. delendum est trifolii p. )-(V. In codd. enim Med. I, Vat. VIII, 7028, loco trifolii legitur folii, unde facile conjicias haec verba loco suo motum glossema esse vocis malabathri supra (1. 7) inveniundae. Ceterum in contextu idem est pondus malabathri quod trifolii. Item (1. 37) haud dubie tollendum est folii post malabathri; idque nullus editor, quod sciam, animadvertit. 182, 32 Vinum [et id quod specialiter sic vocatur] et murteum, Targa. — Verba uncis inclusa ineptum glossema sunt; Celsus enim non de vino murteo sed de oleo murteo agit, ut Targa ipse notat (cf. V, 22, 2 et VI, 8). Insuper vox specialiter apud Celsum inusitata est. 182, 32–33 conficiantur, Targa; conjiciantur revocavi e codd. 183, 17 sive lippitudo [sive denies], Targa. — sive dentes omittit cod. 7028, idque recte; his enim vocibus aegritudinum enumeratio turbatur; saltem aptius esset si ante sive coxa hae voces traductae fuissent. 183, 30 manipulus [qui manu comprendi potest], Targa.— Quis non videt membrum uncis inclusum glossema esse vocis manipulus, ut Targa ipse notat? 184, 1 adjecto, Targa. — adjectis e codd. revocavi; item succo codd.; succi autem cum Targa legendum est. 186, 9 in difficili rem esse, Targa. — spem loco rem habent Med. I, Vat. VIII, 7028; itaque nil mutandum erat. 187, 31 rubens, Targa. — rubet Med. I, Vat. VIII, 7028, quod servandum erat. 188, 1 biliosus vomitus, Targa. — bills vomitus e codd. Med. I, Vat. VIII, 7028 revocavi, cf. 1. 12 et 26. Item p. 194, 2 vomitus bilis cod. 7028 exhibet, ubi vomitus biliosus ceteri omnes habent. Nonne hic quoque bilis loco biliosus scribendum erat? cf. tamen p. 40, 33 ubi libri omnes vomitus biliosus habent. 188, 27 id redditur cito Lind.; idque recte, ni fallor; [ea] redditur cito, Targa qui id vel ea (ut habent codd.) abundare censet. * 188, 34 percussa, Targa.— discissa, Lind. et ego (cf. p. 7, 31; 302, 25; 334, 15); discussa codd., quae lectio servari poterat. 189, 13 sanies [est], Targa qui recte vocem est eradi volebat. 189, 16 (cf. 1. 38) μελιχήρα, Targa. — melicera Med. I; μελιχηρία Ruellius; ceteri melitera; idque recte; vocem enim μελιχήρα seu μελιχηρία quae nusquam alibi reperitur librarii finxerunt; eaque non recipi debebat in Thesaurum ling. gr. Haud dubie Celsus μελιτηρά seu melitera scripsit. Cf. quae notata sunt ad p. [p. XXXIV] 169, 33. 189, 36 acer, Targa et ego; ater Med. I, Vat. VIII omittit 7028; idque fortasse recte si scribitur ater; haec enim vox alicujus scioli glossema esset adversus sublividus vel suppallidus margini adpositum. 190, 37 a diversa, Targa et ego cum codd. Med. I, Vat. VIII, 7028; adversa ceteri. Fortasse legendum est diversae parti (cf. II, 11 p. 55, 35). 193, 21 abstinere .... a cibo debet, Targa. — abstinere . . . . cibo debet Med. I, Vat. VIII, 7028, idque recte; sic legitur apud Livium VIII, 24, 18 “abstinere direptione praedaque.” ' 194, 10 detergenda, Targa. — tergenda Med. I, Vat. VIII, 7028 quorum lectio non erat mutanda. 194, 16 rubicundum esse [ulcus]; p. 197, 27 purum [ulcus], Targa. — utrobique ulcus ex glossemate. 196, 16 pericula, Targa. — periculosa Med. I, Vat. VIII, 7028, eamque lectionem retinendam censui. *197, 9 accedit, omittit 7028 idque fortasse recte, sermonis Celsiani ratione habita. 197, 25 magnum, Targa, 7028; majus Med. I, Vat. VIII; quae lectio servanda est. 197, 31 lenticula, Targa, 7028; lenticulam cet. codd.; idque mihi anteponendum videtur, cum propter sensum, tum propter verborum nexum. Cf. Gal. Meth. med. XIV, 3, t. 10, p. 951. 198, 7–8 superponenda sunt quae crustas a vivo resolvant [eas ἐσχάρας Graeci vocant], Targa. — Haec verba margini adscripta erant contra vocem crustas; loco autem quem tenent non ad crustas, sed ad medicamenta quae crustas resolvunt pertinent; ideoque Constantinus aliique editores scribunt ἐσχασωτιχά, sed perperam; ἐσχασωτιχά enim non crustas solvunt, sed inducunt. Unde facile apparet voces ἐσχάρας cett. insititias esse, ut Targa ipse judicavit. 198, 35 ac tum plenioribus quoque cibis uti, Targa. — ac tum quoque plenioribus cibis uti cum plerisque codd. scripsi. ac tum quoque ut plenioribus 7028, ubi ut praeoccupata iteratio vocis uti videtur. 199, 13 qualis lipara, Targa. — quale scripsi cum codd. Med. I, Vat. VIII, 7028. 200, 3–4 Unguenti p. )-( VII, Targa, qui recte judicat deesse epitheton voci unguenti; quid autem sit hoc epitheton nescio. Praeterea notandum est cod. 7028 exhibere: unguenti )-( IV quod verisimilius videtur. Ea lectio facile mutari potuit in VII ex antiqua scriptura στοιχείου u. 200, 31 si [manus] vulneri imponitur, Targa. — Vox manus glossema ineptum, quod verisimile est contra verba duobus digitis in margine adscriptum fuisse. 202, 12–13 Illud [p. XXXV] interea, Targa cum Lind. — Illud ne intereat recepi ex codd. et cet. edd.; idque optime sensui congruit. 203, 26 et 23 ex aceto coactumex acelo coacti, Targa. — coctum ... cocti vel coctae codd. et edd. — Primo loco coactum servavi (cf. p. 166, 25; 177, 30; 264, 12); secundo autem loco cocti scribendum esse censui; quid enim sibi voluerit Celsus dicens: furfures ex aceto coiere? 206, 11 excidat [qua huiusce rei medicanen exest]. Verba uncis inclusa addititia sunt, ut Targa ipse docuit, item 1. 18 post verba mammas feminarum [et in jecore autem aut splene hoc noscitur]. 207, 1 ulla, Targa. — ulli recepi ex codd. Med. 1, Vat. VIII. 207, 9 nemo statim potest, Targa. — nemo scire potest codd. et pleraeque edd. Ego scite credo legendum esse. 208, 10 oenanthe, Targa et ego; aloenanthe codd. Celsus ipse ocnanthem (V, 8) inter adurentia adnumerat, et apud Dioscoridem (V, 5) legitur oenanthem prodesse in oris et pudendorum ulceribus depascentibus; Galenus autem (Sec. gen. IV, 10, t. XIII, p. 732) adversus ulcera putrida vel nomas scribit: θαλλίᾳ ἐν οἴνῳ ἑφθῇ μετὰ μέλιτος χατάπασσε χαλχῖτιν χατάπασσε. 209, 8–9 infra ulcera locum caedi, Lind., Targa.— infra os ulcerum laedi revocavi ex codd. ceterisque edd. antiquis. Locus utique depravatus ut videtur; quae autem sit medicina, nescio. 210, 25 et in inguinibus [lateribus], Targa.— Manifestum est vocem lateribus ab aliquo sciolo margini adscriptam esse ad interpretandum inguinibus, nexumque verborum et sensum turbare. *211, 1 apparet, Targa. — superapparet codd. et edd.; idque erat retinendum; furunculo enim aperto pars carnis in pus versa (gallice bourbillon) intra vulneris labia prominet et superapparet. *211, 36–37 magisque nocenter adolescil, Targa cum Const. — magisque inde venter indolescit supplem. Med. I, magisque innocenter indolescit cet. codd. et edd., magisque nocenter indolescit ego. Locus a librariis depravatus. Fortasse legendum est: magisque inde nocenter indolescit. 212, 31 si[una]plaga, Targa. — si ima plaga est Constant. Nec ima, nec una sensui apta sunt, ideoque supervacanea videntur. 213, 17 aliae rectae, Targa. — aliae recte codd. Vix tamen hic aliquid affirmare ausim, quia his in rebus parva fides habenda est lectionibus in codd. repertis, nisi saltem admodum sedulo sint excussi. 213, 37–38 si vero os ..... penetraverit et quatenus nocuerit. Locus in codd. depravatus, in [p. XXXVI] aliis autem aliter. Targa, me judice, recte emendavit; solummodo penetraverit loco pervenerit scripsi, eo quod Celsus saepius, ibi et passim verbo penetrare (ex. gr. 1. 17, 31 et p. 214, 19) hoc sensu utitur, verbum autem pervenio (1. 35) usurpat ubi de specillo agitur; forsitan legendum sit penetrarint, quae dicendi ratio saepe apud Celsum invenitur (ex. gr. cf. p. 214, 19). Ceteroquin in Med. I, Vat. VIII et 7028 legitur: si vero os in vicino est id quod disci potest si (om. 7028) jam hinc eo fistula pervenerit penetrarit (penetrari vel pervenerit 7028)quatenus nocuerit, unde facile patet pervenerit glossema esse verbi penetraverit; adverbium autem hinc seu interpretatio vocis eo, seu corruptela particularum nec ne videtur. *214, 17 tenuius et minus codd.; tenuius Targa, qui et minus pro glossemate habet. Nonne servanda erat lectio codd.? et minus enim respondet voci copiosius (1. 15). 216, 15 raro fit nisi in capulis (sic) cod. 7028; sed perperam, ut apparet e Galeno ceterisque auctoribus. 216, 29 pars quarta [fico adjecta], Targa. — Hae duae voces ex glossemate margini adscriptae fuerunt, ut patet ex verbis supra positis (1. 23) et ficus etc. 216, 31 oportet, Targa et 7028; oportebit scripsi cum codd. Med. I, Vat. VIII. 216, 37 et 217, 6 infra tenue ad cutem latiusad cutem tenue supra latius, Targa cum codd. Loci a librariis turpiter depravati; acrochordon enim est tuberculum angustam obtinens basim, caput autem orbiculosum (ἔχφυσις περιφερῆ τε χαὶ διάστενον ἔχουσα βάσιν Gal. Def. med. def. 500); itaque scripsi supra latius, ad cutem tenue. Thymus vero e contra, ut edidi, ad cutem latius supra tenue, quod jam Lindenius animadverterat. 218,9 majores [pustulae], Targa. — Vox pustulae(seu pusulae) ex glossemate in textum irrepsit. *219,5 donec mellis crassitudo fiat, Targa. — dum (donec 7028) mellis crassitudo ei fiat Med. I, Vat. VIII, 7028. Hanc lectionem servavi; hic enim et alibi (ex. gr. p. 232, 31; 247, 35; 251, 29) ei exhibent codd. idque Nec sensui Nec grammaticae repugnat; errore typothetarum p. 232, 31 ei mellis scriptum est loco mellis ei. Non dubito quin pronomen ei inseri debeat ante verbum fiat 1. 23. 219, 9 scabies vero est aspritudo cutis, Targa; eo quod aspera cutis apud Columellam VII, 5; τραχυσμὸς τῆς ἐπιφανείας apud Paul. Aeg. IV, 2 legitur. Durior ex codd. Med. I, Vat. VIII revocavi; hic enim auctoritas codd. me magis movet. 219, 15 ἀγρίαν [id est [p. XXXVII] feram], Targa. — Hae tres voces manifeste ab aliquo enarratore profectae sunt. 220, 3 decidunt, Targa. — descendant Med. I, Vat. VIII, 7028; discedunt cet. codd. quos secutus sum. ᾿αφίστανται χαὶ αἱ λεπίδες τοῦ δέρματος Galenus (in Hipp. De alim. Comm. III, § 22) qui tantum duas species impetiginis distinguit. 224, 20 ex his autem [quae supra proposui], Targa. — Voces uncis inclusae hic minime aptae sunt, nec a Celso scriptae; additae sunt ab aliquo enarratore qui animadvertit saepius verbis ex his apud Celsum subjungi membrum quae supra posui seu proposui. 224, 21 species est quam semion Graeci vocant.Ita in codd. mss. sed mendoseTarga. Cur mendose? Nonne haec vox semion respondet Graeco σημεῖον (gallice un signe, ut recte vertit Des Étangs)? Licet nusquam alibi neque σημεῖον, neque signum apud auctores vel in glossariis reperire potuerim eo sensu quo hic a Celso usurpatur. * 226, 24–25 neque tamen in lippientibus, Targa et ego. Vox in (quae a cod. 7028 abest) abundare mihi videtur. Haec ratio dicendi nusquam, quod sciam, apud Celsum reperitur. *228, 34 χυθίον, Targa. — cythium e codd. revocavi. Item cum codd. legendum est tephrion loco τέφριον (1. 34) — vide Praefat. p. VII. 229, 2 trigodes, Targa. — e codd. Med. I, Vat. VIII revocavi trygodes quod Graeco respondet. *229, 15 leniter, Targa. — leviter edidi ex codd. Med. I, Vat. VIII, 7028, qui conjunct. ex ante oleo omittunt; quae lectio non est aspernanda. *229, 19 cibo paulo pleniore quam ex eorum dierum consuetudine uti, Targa cum codd. et antiq. edd. Vox dierum vel' mutanda est in priorum (cf. p. 226, 24–34), vel potius tollenda cum cod. 7028. 230, 8–9 aliquando serious, Targa cum Lind. — aliquanto saepius revocavi ex codd. Med. I, Vat. VIII, 7028; idque sensui aptissimum esse videtur *230, 13–14 Verba: πρόπτωσιν id, quoniam oculi procidunt, Graeci vocant, prorsus inutilia videntur, .... procidunt procedentes ... 7028. *230, 21–22 singulorum)-(I 7028 idque rectius, ni fallor, quam lectio vulgata. 230, 33 admovenda est, Targa, qui se refert ad V, 26, 21 (p. 290, 37); ego vero adhibenda scripsi cum codd. Med. I, Vat. VIII, 7028; hac voce, eo sensu, saepe Celsus utitur. *231, 12 modo ab interiore, modo ab exteriore codd., vocem parte supplevit Targa cum Lind. Fort. legendum: modo ab interiore parte, modo ab exteriore. 231,25 prohibet, Targa. — [p. XXXVIII]inhibet reposui ex codd. Med. I, Vat. VIII et 7028. Targa hic textum mutavit, eo quod vox inhibet est apud Celsum ἅπαξ εἰρημένον, quae ratio non praevalet contra auctoritatem codd. mss. *231, 28 Philalelhos, Targa. — Legendum est vel Philalethes, si de nomine medicamenti sermo est, vel Philalethae, si de auctoris. Item p. 234, 13. *231, 28 huic, codd.; huc, Targa; idque recte, eadem lectio revocanda erat p. 233. 3, 32 et 237, 14, ubi modo huc, modo hic, vel hoc, vel denique huic codd. exhibent; ideoque p. 259, 25 lege huc pro hic, quod perperam, ni fallor, servavi. 233, 2 sed et ea, Targa. — sed ea scripsi cum codd. et plerisque edd. 233, 10–11; 246, 13 cornu, Targa. — cornus ex codd. revocavi. *235, 11–12 maximeque eo, quod αφαιρίον nominatur, quod (quia Med. I, Vat. VIII, 7028) lapidem haematilen vocant, Targa. — Si in mentem revoco quae scripta sunt initio sect. 21 hujus capitis, verba quod .... habet tollenda esse censeo. Quodsi enim quod pro pronomine habetur, insititia sunt haec verba, et quia supra jam dixerat Celsus σφαίριον lapidem haematitem continere, et quia haec dicendi ratio sermoni Celsiano repugnat; si vero pro conjunctione, inepta sunt, quippe quum σφαιρίον alia de causa ita vocetur, de quo Targa ipse monuit. 236, 10 perfricare, Targa. — defricare codd. et plerique edd.; idque congruum videtur. Cf. V, 28, 18 et 19, p. 220, 32; 221, 36. 236, 18 potest prodesse ῥινίον [id quod supra positum est], Targa. — Verba uncis inclusa milli, sicut Targae, addititia videntur. 236, 25–26 psorici p. )-( III, 7028; quod verisimilius videtur. *236, 26–31 Verba: Nulla aulem per se materia est ..... et sic appellatur, valde mihi suspecta sunt; non dubito quin e margine in textum irrepserint; sermoni enim Celsiano prorsus repugnant; nusquam enim alibi apud hunc auctorem talis enarratio, si non inepta, saltem inutilis, reperitur. In codd. 7028 verba Psorici composilio. Habet chalcitidis .... in vas fictile additum et contectum ex foliorum ficis sub terra reponilur diebus XX et rursus sublatum teritur et sic appellatur psoricum in textu scripta sunt, in margine autem invenitur: nulla per se materia est quae psoricum appellatur. Quodsi membrum: verum de (in codd.) basilico ... curantur servari debet, de qua re etiam dubito, legendum est, ut mihi videtur, De hoc quoque etc. Reliqua certo ex praecedenti glossemate profecta sunt. *237, 30–31 Verba quam [p. XXXIX] παράλυσιν Graeci vocant, fortassis hic delenda sunt; Celsus enim, ubi (p. 117, 15) de resolutione nervorum in universum verba facit, jam de nominibus quae a Graecis usurpantur ad diversas paralysis species designandas, disserit. 238, 3 ac poene ** difficillime genus codd. omnes; poene caligat, Targa cum Lind.; caligatur Const. Apud Aetium (VII, 54) legitur: πλατύτερα πολλῷ τοῦ χατὰ φύσιν ὥστε χαί ποτε ὁλοσχερῶς ἐμποδίζειν τῷ ὁρᾶν: ποτὲ δὲ ὁρῶσιν, ἀμυδρῶς δέ, χαὶ τὰ ὁρώμενα αὐτοῖς δοχεῖ πάντα μιχρότερα εἶναι. Fortasse legendum: ac paene omnino caligat, si ratio habenda est verborum Aetii. Cf. Pseudo-Gal. Introd. seu med. t. XIV, p. 775. 238, 4 In utraque vero [id est et paralysi et mydriasi] pugnandum est, Targa. — id est etc. interpretatio est quae ex margine in textum irrepsit, ut Targa ipse censebat. 240, 23 [specillo] teritur, Targa. — specillo glossema videtur. Lind. legit pistillo; Celsus autem nusquam dixit seu specillo sive pistillo terenda esse medicamenta. *241, 5 Ptolemaei [chirurgi], Targa, qui vocem chirurgi tolli jubet co quod (V, 28, 7, p. 210, 26) eadem vox chirurgus post Meges a codd. Med. I, Vat. VIII abest; sed haec ratio nunc non me movet, ideoque haec vox in meo textu reponenda est. 241, 32 aceto dilutum [eodem modo commune auxilium auribus laborantibus est Polybi sphragis ex dulci vino liquata quae compositio priori libro continetur], Targa. — De hoc glossemate satis habeo ad Targam ipsum lectorem remittere. 242, 25 ad idem proficit, Targa cum Lind.; idem proficit codd., quod recepi. 244, 18 Nares vero intus exulceratas, Targa. — intus omisi cum codd. Celsus enim voce nares utitur ad interiora nasi indicanda. 244, 26 quod genus Graeci ὄζαιναν appellant, vid. quae notavi ad p. 93, 13–14. 246, 28 et 247, 2 ficorum partes, Targa et ego cum codd. Uterque locus corruptus, ut Targa ipse censet; sed quae sit medicina, nescio. *245, 24–25 Membrum: quae fere χαρχινώδης est, itaque attingi non debet, miro modo sensum turbat; nusquam enim, quod sciam, apud antiquos auctores polypus pro carcinomate habitus est. Ideoque glossema videtur suo loco motum; transferri debet, ni fallor, contra: Has curare oportet medicamentis etc. (1.16), ibique non minus ineptum est. 247, 35 leni igne coquitur, Targa et ego; in leni igne coquitur codd.; ad lenem ignem decoquitur Lind., ad leni ignem decoquitur 7028. Nescio cur saepius cum cod. 7028 [p. XL] consentiat Lindenius (v. ex. gr. p. 341, 19; 342, 15); an putandum ei praesto fuisse hunc ipsum codicem vel potius alium illi simillimum? *249, 20 Ac miseries .... quo minus, omnes et ego; fortasse legendum est Ac eo miserius. Saltem minor interpunctio post infans est reponi debet. 251, 8 evenire, Targa. — venire e codd. revocavi. 251, 31 Quod si inflammation, Targa. — Quodsi ea inflammatio ex codd. Med. I, Vat. VIII reposui. Cf. p. 246, 4, ubi Targa recte legit: si gravior is tumor cum plerisque codd., invitis eisdem codd. Med. I, Vat. VIII qui pronomen is omittunt. 251, 35–36 gargarizandum quoque est [quae vel cum lasere, vel sine eo hac rationed uvae subjecta est], Targa. — Membrum uncis inclusum adnotatio est in margine adscripta, pertinens ad verba laser terere etc., 1. 32. 252, 28 ejici, Targa. —refigi legi cum Const. et Lind. Codd. Med. I, Vat. VIII refici habent, sed prorsus mendose. 253, 16p.)-(IV, Targa; p. )-( VI e codd. Med. I, Vat. VIII reposui. 254, 36 comprehensa sunt [curant], Targa.— Verbum curant inepte e margine in textum translatum fuit, et minime aptum sermoni Celsiano videtur. *256, 27–28 donec ex ipso crustae leniter resolvantur, Targa. — Plerique codd. et edd.: donec ex ipso crustae purae etc., exhibent. In codd. Med. I, Vat. VIII legitur donec ex ipso purae leniter etc.: quae vera est lectio, ni fallor. Vox crustae addita fuit ad explicandum purae; ideoque in meo textu scribas purae loco crustae. 264, 23 maturius, Targa cum plerisque codd.; maturiore Med. I, Vat. VIII, 7028; maturior ceteri quos secutus sum. 264, 26 sed ut, Targa, me judice, mendose; et ut scripsi cum Med. I, Vat. VIII, 7028, idque consecutioni verborum aptius videtur. *265, 9 itemque, Targa cum plerisque codd.— jamque Med. I, Vat. VIII, 7028, idque erat servandum, ni fallor. 265, 20 totius corporis habitus, Targa et 7028. — totus corporis habits Med. I, Vat. VIII, quod recepi. 266, 24 et foveri [vulnus] pari portione, Targa. — Vox vulnus addititium videtur; librarius enim non rite intellexit verbum foveri absolute proferri. 268, 2 sui non potest [qua quasi membrana quaedam finit abdomen, quam περιτόναιον Graeci vocant]. Targa. — Haec adnotatio petita ex IV, 1 et VII, 17, ut Targa ipse docuit, nec sensui Nec consecutioni verborum congruit. 268, 15 agere, Targa. — gerere e codd. Med. I, Vat. VIII, 7028 reposui. *268, [p. XLI] 28 ut cutis hoc ipso extenuatur, Targa. — ipso omittunt codd. Med. I,Vat. VIII, 7028, quae lectio verisimilis videtur, vox enim ipso pro glossemate haberi potest. 268, 35 excidatur, Targa. - adiciatur Med. I, Vat. VIII, 7028; dedi ejiciatur cum cet. codd. 270, 7–8 si retro .... trahuntur, Targa. — si retrorsus .... eximatur codd. Med. I, Vat. VIII; si retrorsus ...... trahitur 7028. Nescio nec qua de causa nec quo auctore Targa codd. Med. et Vat. Textum mutaverit; trahitur quod 7028 exhibet interpretatio videtur verbi eximatur. 272, 3 omnia autem, Targa. — omnia vero codd., ubi nil mutandum erat. 273, 28 Verba: ideoque χαλάζια Graecivocant, fortasse e glossemate addita sunt; Nec enim χαλάζια vocantur, quia facile huc illuc impelluntur, sed quia grandini similia sunt. 274, 38 sicut in vulneribus [et fistulis], Targa.— Hae duae voces et fistulis addititiae sunt; in fistulis enim, ut Targa ipse notat, nullus dies urget sicut interdum in vulneribus. 275, 15 abscindatur, Targa. — abscindat codd. Med. I, Vat. VIII quod recipiendum est; verbum enim ad chirurgum referri potest. *276, 9 usque ad nares, Targa et ego; usque nares codd. Med. I, Vat. VIII; quae lectio servanda erat; Celsus enim saepius hac dicendi ratione utitur. *276, 18 difficilior est, Targa et ego. — cod. autem Med. I, Vat. VIII difficiliorem exhibent; quae lectio nunc mihi anteponenda videtur. 278, 2 laxanda sutura, Targa et ego. Locus a librariis depravatus. Laxandas ulraque Med. I, Vat. VIII; laxandos utroque ceteri; laxanda utique ex Palavicino libri vulgati. Targa recte emendavit, legitur enim (idque ipse non animadvertit): orae vulneris inter se simplici sutura committendae (p. 277, 38). Praeterea notandum est in cap. 16 hujus libri (p. 293, 34) utraque in plerisque codd. loco sutura reperiri; quae mutatio facile intelligi potest. 280, 27–28 caput eius [qui curabitur]oculus [qui curabitur], Targa, qui non vidit voces qui curabitur ab interprete scriptas esse. *280, 31 —32 tum acus admovenda est acuta sed non nimium tenuis eaque recta dimittenda est, Targa. — tum acus admovenda est sicut aut foret non nimium tenuis eaque demittenda est sed recta est, codd. Med. I, Vat. VIII; tum acus admovenda est aut acuta aut forte nimium (non nimium edd. antiq.) tenuis codd. reliqui et edd.; tum acus admovenda est acuta ut foret, .... eaque demittenda est recta, ego. Denuo autem hoc membrum percensens, loco ut [p. XLII] potius legendum esse putavi sic, ut. Quodsi enim sic legas, codd. lectionem presse secutus, contextus eo ipso sensum subministrat ratione habita artis medicae quam maxime probandum. 281, 30 emittant, Targa. — mittant codd. Med. I, Vat. VIII, quae lectio servanda est. 282, 17 rectas lineas, Targa cum plerisque codd.; rectas eas lineas dedi cum Med. I et Vat. VIII. 283, 24 vel a primo natali die, Targa cum Caesario. Revera vox natali omissa est in codd. Med. I, Vat. VIII, sed cf. VII, 12, 4; p. 288, 35–36. *284, 14 eandemque etiam curationem, Targa. — eandemque etiam rationem edidi cum codd. Verba autem in meo textu literis inclinatis exarata tamquam inutilia delenda sunt. Fortassis legendum est: rationem curationis, sic ut scribitur p. 284, 31. Ceteroquin voces curatio et ratio modo inter se mutantur (ex. gr. 1. 3 curatione pro ratione; cf. Targa p. 337, not. 8), modo se invicem expellunt. 284, 30 et difficilius, Targa. — aut difficilius lego cum codd. Med. I, Vat. VIII. *285, 4–5 quod non vi cogendum, sed ita adducendum ut ex facili subsequatur, Targa qui nullam hujus emendationis rationem profert. — Ego vero cum codd. Med. I, Vat. VIII scripsi quod non est cogendum, sed ita adducendum (ducendum codd.; idque fortasse servare debebam) ut facile subsequatur. 287, 12 eadem facienda, Targa. — Scripsi eaque facienda, ut habent Med. I, Vat. VIII ceterique codd. 287, 31 sed imponendum, Targa. — sed delevi cum codd. Med. I, Vat. VIII; haec enim particula hic non apta videtur. *288,16 ἀντιάδες autem a Graecis appellantur. Dubito num hoc membrum sit Celsi necne; quodsi enim refertur ad tonsillas inflammatione induratas, falsa est interpretatio; Graeci namque, ni fallor, ἀντιάδας non tonsillas morbo affectas, sed sanas nominant; si simpliciter ad tonsillas, consecutio verborum turbatur. 291, 5 Humorem quidem vel inciso codd. et edd. “Particula vel prorsus vacat. Forte deest alterum membrum ab eodem vel incipiensTarga, sed perperam; hoc enim loco vel sensu intensive usurpatur, idque saepius apud Celsum ipsum occurrit. 293, 30 et spissior, Targa. — spissior lego cum codd. Med. I, Vat. VIII. 297, 5 scrotum [ipsius], Targa. — Vox ipsius glossema ut Targa ipse judicat. 298, 5 triduo, Targa. —triduum codd. Med. I, Vat. VIII, quos sequi placuit. 298, 16 id, Targa cum Constant. et ego; eum libri omnes. Recte [p. XLIII] eum expungere volebat Morgagnius, vel id scribere. 298, 34 rursum, Targa. — sursum recepi ex codd. Med. I, Vat. VIII. 299, 29 incidenda, Targa. — excipienda lego cum codd. Med. I, Vat. VIII; idque sensui multo melius aptari mihi videtur. 307, 2–3 Homo lum resupinus [eo modo quo in curatione ani figuratur], Targa.— Verba uncis inclusa addititia esse jam monuerat Morgagnius. 307, 11 exhibet, Targa cum Const.— Ego vero exigit e codd. Med. I et Vat. VIII revocavi, forte abundat sed ante aliquanto. 307, 29 jam, Targa et ego; eam Med. 1, Vat. VIII; fortasse legendum est etiam. 308, 9 Deleas voces qui curatur. 309, 17 Loco ῥυάδα. Sic certo legendum est, expulsa plerorumque codicum lectione χορυάδα, cui ansam dedit repetita ultima vocis loco syllaba. In altera editione idem sensit Targa, etiamsi magis hariolando hanc lectionem recepisse videtur quam ratione sibi reddita cur ita scribendum esset. Est autem ῥυάς (a ῥέω), vel forsan et ῥοιάς (a ῥείω), quaelibet quorumcumque excrementorum corporis per meatus naturae congruos ejectio, quae scilicet invito aegroto oblinet. Hujus rei exempla leguntur, quod ad lacrimas attinet, apud ipsum Celsum infra VII, 7, 4; Gal. Us. part. V, 3; t. III, p. 811; Diff. morb. 10; t. VI, p. 870; Meth. Med. XIV, 15; t. X, p. 1002; Sec. loc. IV, 7; t. XII, p. 774; Comm. in Hipp. Epid. VI, II, 36; t. XVII, p. 966; Alex. Trail. II, 8; Aet. VII, 88; Paul. Aeg. III, 22 et VI, 17, quod ad urinam, apud Aretaeum Sign. Chron. II, 4; Pseudo-Gal. Inlrod. seu med. 19, t. XIV, p.797; Oribasium Coll. med. XLV, 7 et L, 4; Aet. XI, 9 et 14; quod ad alvi proluviem, apud Oribasium ib. XLIV, 13 et Aetium XIV, 10. — Ceteroquin cf. p. 274, 24, ubi et Targa ipse ῥυάδα scripsit, invitis codd. qui ῥυπάδα seu rhifada exhibent. 309, 1, 5; 336, 7 vocem ejus post manus; 327, 32 post vertice codd. exhibent, sed pro glossemate habeas; item p. 336, 7 eadem vox tollenda est, ni fallor. 309, 37 proposui; Targa. — posui revocavi e codd. Med. I, Vat. VIII; cf. ex. gr. p. 334, 5. *310, 2 attrahitur, Targa. — attrahatur Med. I, Vat. VIII et plerique alii codd.; idque revocandum est; hoc enim verbum ad conjunctionem ut referri debet. *311, 24 urina postea promovelur et excidit, Targa. — Nonne legendum est .... promovente, excidit, ut habent Med. I et Vat.VIII? 312, 17 metus excipit [remotis medicaminibus], Targa. — Verba uncis [p. XLIV] inclusa insititia esse Targa ipse censet. *312, 25; 316, 22 vulnus .... vulnera, Targa. — ulcusulcera scripsi cum Med. I et Vat. VIII. — Item p. 313, 27 et 29 ulcus reponere debebam cum iisdem codd. Vocem enim ulcus Celsus usurpat sicut Graeci vocem ἕλχος. *313, 24 si quid urinae rodit, libri omnes et ego. Nonne melius legeretur si quid urina rodit vel cum 7028 si quid urina id rodit? cf. 1. 26 et 34. 313, 26 Post: rosa temperabitur codd. et edd. habent: Huic curationi aptissimum videtur enneapharmacum emplastrum. nam et serum habet ad pus movendum et mel ad ulcus repugnandum, medullam etiam maximeque vitulinam quod in id ne fistula relinquatur praecipue proficit. Quae verba insititia esse Targa ipse notat. *313,35 excidunt Targaexedunt legi cum codd. Med. I, Vat. VIII; praeterea notandum est loco si ante Med. I et Vat. VIII exhibere: similiter Med. I, Vat.VIII similiter ante cet. codd., si similiter ante Palavicinus. Emendationem Targae sequi placuit, quamvis non sit certa. Fort. legendum est si simul ante. 319, 23 inflammationi, Targa cum Lind. — inflammationis e codd. Med. I, Vat. VIII revocavi. 319, 28 exciditur, Targa. — praeciditur scripsi ex codd. Med. I, Vat. VIII. *320, 19 coxendices, Targa cum libro Guilandini. — cervices codd. ceteraeque edd. Fortasse legendum est coxas more Celsiano. 320, 29–30 venularum, Targa. — venarum, ut scripsi, Med. I et Vat. VIII. 321, 24 durum loco curvum Med. I, Vat. VIII, sed mendose, ni fallor. *324, 2–3 sub iis .... continent, Targa cum Morgagnio. sub iis ... continent, Const.; sub his connectunt Med. I, Vat. VIII. Ideoque connectunt scripsi; his pro iis forsitan cum iisdem codd. legere debuerim. 324, 30 ζυγῶδες, Targa, sed mendose; ζύγωμα scripsi, ut jubet sermonis graeci ratio; saltem ζυγοειδές (subaud. ὀστέον) legendum erat cum Pseudo-Gal. Introd. seu med. 12, t. XIV, p. 721. Cf. Thes. ling. gr. sub voce. * 325, 27–28 Secunda superiori parti inferiori ..... pars summa, Targa et ego. Locus haud dubie a librariis depravatus. Nonne legendum secunda superiorem (subaud. sustinet) parte anteriore, seu potius ut Morgagnius censebat secundac pars summa omnibus reliquis deletis? 326, 22 Ea in summis, Targa et ego, invitis codd. qui omittunt in. Cf. p. 327, 22. *328, 15 rursus ab inferioribus quoque capitibus, Targa. — Vox inferioribus mihi videtur orta esse a capitibus, ideoque inferiori (vid. [p. XLV] parte) legere maluerim. *330, 9–10 Sin autem nigrities est aut si caries ad alteram quoque partem .... excidi [atque idem quoque in carie ad alleram partem ossis penetrante fieri potest], Targa.— Voces: aut si caries cet. videntur e margine in textum irrepsisse, et denuo occasionem praebuisse novae adnotationi quae uncis includitur. Celsus de carie jam locutus erat, nec opus erat ad eam reverti. *331, 18–19 Vix unquam nigrities, caries saepe totum os perrumpit, Targa. — Vix unquam nigrities integrum caries per totum os perrumpit codd. et edd. Locus a librariis depravatus. Celsus, ni fallor, scripsit: Vix unquam nigrities, interdum caries, totum os perrumpit. Vox integrum loco interdum ex praecedenti membro oscitanter a librario repetita est. per seu glossema est, sive potius piovenit e verbo perrumpit praeoccupato. 331, 25 id quoque [signi] specillo, Targa. — Vox signi ex glossemate. Saltem interpres signo specilli scribere debebat. 332, 2 suspendendaque manus sinistra est, Targa cum Med. I, Vat. VIII. — Ego vero scripsi suspendendaque magis sinistra manus est, cum ceteris codd. et edd. Targaque ipso in ed. Patav. 1815. 332, 31 expellit [eaquc fere quia testa tennis et angusta est λεπίς id est squama, Graecis nominatur], Targa. — Membrum uncis inclusum interpretatio est alicujus scioli, loco suo mota; vox enim λεπίς non ad carunculam, sed ad os referri potest; haud dubie scripta fuit haec interpretatio contra: os adustum etc., 1. 29. 333, 5 percussa esl, Targa. — Verbum est omittunt codd. omnes: quao lectio nunc anteponenda mihi videtur. — Item est post fronte p. 323, 9 a cod.7028 abest. *335, 12 Nonne verba curare usque ex glossemate sunt? 336, 9 nihil latens in eo ossis caro est, Targa. —nihil late sine osse cavum est codd. Med. I, Vat. VIII. Cocchius novam lectionem proposuit quam recepi; fortasse, ut minus ab optimis codd. recederem, tollere debebam eo. 337,30 eaque[carni], Targa, qui notat vocem carnis ex glossenate in textum receptam fuisse. 338, 34 nihilo minus [extrinsecus], Targa. — Adverbium extrinsecus (saltem scribendum erat intrinsccus jubente Lindenio) perperam repetitum est e periodo sequenti. 339, 29–30 primis temporibus, Targa. — primi temporis e codd. et edd. antiq. revocavi. *341, 3 tricesimum [diem], Targa, qui pro glossemate habet vocem diem. Hanc vocem post quadragesimum (1. 5) cod. [p. XLVI] 7028 exhibet, idque Targae opinionem firmat. Ceteroquin in hoo cod. totum hoc membrum depravatum est; solummodo at pro et ante vicesimum (1. 4) habet, idque si ac legitur, fortasse anteponendum est. 341,19 subsistente, Targa et ego cum omnibus quos ille vidit codicibus. consistente Lind. et 7028. Vide quae notavi ad p. 247, 35. 341, 20 sub id, Targa. — subit scripsi cum codd. 7028, Med. I, Vat. VIII, idque optime sensui congruit. *342,15 sub ala sua, Targa, codd. et plerique edd. — Quid autem sibi voluerit Celsus voce sua? Scripsi sub ala sana quod sensum maxime probandum exhibet. Fortasse etiam pro fascia dari ex Constant. recepto legendum est fasciare, vel potius fasciari cum codd. 342, 15 de costa.... viscera esl, omnes praeter Lind. atque cod. 7028, in quibus legitur de costis .... viscera sunt. Cf. quae notavi ad p. 247, 35. 343, 17 Post sequitur, codd. et edd. habent [et sanguis spuitur], quae verba Targa tamquam glossema repudiavit, idque recte. Quid enim erat addendum post vitae periculum? Saltem haec adnotatio in margine scripta, post graves inflammationes inseri debebat. 343, 27 ex [herba] stoechade, omnes. Vox herba tollenda est, in margine scripta fuit ad stoechas interpretandum. 345, 1–2 pejor ubi obliqua, alque ubi multa fragmenta, Targa et ego; pejor ubi mulla fragmenta, atque ubi obliqua, codd. Med. I, Vat. VIII, 7028, ibique nil mutandum erat. Iidem codd. pessimum habent pro pessima (1. 2), quod fortasse tolerari potest, licet haec lectio minus idonea videatur. 345,17 quodque, Targa. — quoque cum codd. scripsi. 345, 22 cruribus [evenil], omnes. Vox evenit repugnare videtur sermoni Celsiano; ideoque eam expunxi. 345, 30 prima brevissima [adhibenda], omnes. Vox adhibenda ab aliquo sciolo inepte addita et sensum et verborum nexum turbat. 346, 4 ex cervice ipsius [qui laesus est] — 1. 10–11 inter femina ejus [qui curatur], Targa, qui ipse verba qui laesus est ... qui curatur tamquam glossemata expellere jubet. Ceteroquin in hoc capitulo turpiter a librariis depravato emendationes Targae secutus sum fusiusque de universa hac re disserui in Diario Gazette med. de Paris, 1847, p. 126 sqq. 347, 19 sic inclinandum est. Post hoc membrum nonnulla deesse censet Targa; requirit enim aliquid quo referri possit particula sic. At, me judice, ex universa intentionis enarratione satis colligere licet quomodo inclinandum [p. XLVII] sit brachium; nec opus erat Celso ut repeteret quae jam antea ab eo, etiamsi non disertis verbis expressa, tamen satis aperte indicata erant. Eodem sensu particula sic usurpatur p. 348, 1. 349, 18 senserint, Targa cum Lindenio et 7028 (cf. quae notata sunt ad p. 247, 35). — senserunt ceteri omnes, quae lectio servanda est. *349, 21 humerus [vcro] quoque, Targa. — Vox vero quam jubente Targa perperam delevi in meo textu reponenda est. Haec particula enim conjunctioni quidem (1. 23) apprime respondet. quoque omittitur in cod. 7028, sed mendose, ni fallor. 349, 33 adjectum sit [cetera eadem], Targa.— Voces cetera eadem sensum turbant; ideoque tollendae sunt. Librarius, ut Targa ipse docuit, a praecedentibus adjeclum sit transiit ad cetera eadem (p. 350, 2); quum autem animadverteret lapsum se esse rediit ad membrum deliganda cet.; verba vero cetera eadem eradere aut punctis subpositis notare neglexit.— paululum loco paulum (1. 32) habet 7028. 350, 36 Vox plagam deest in codd. Reperitur in margine edit. Constant.; prorsus necessaria videtur. 350, 37 vulnere, Targa. — ulcere alii omnes, idque servandum erat. — Item p. 351, 2 reposui ulcus pro vulnus. Cf. quae notata sunt ad p. 313, 27. 351, 11 [ut aliquid laedatur] ossa, Targa. — Verba uncis inclusa margini adscripta fuerunt ad explicanda: ul concurrendo exasperentur (1. 12). 351, 37 in alterum [par] membrum, Targa. — Vox par in Med. I addita videtur ab aliquo sciolo; sine ea enim sensus constat. 352, 20 vertebrae, Targa.— vertebra scripsi cum codd. Ceteroquin cf. 1. 32. 352, 24 [et in posteriorem et in interiorem] Duce Targa hoc membrum recepi ex Lindenio. Vid. p. 359, 1. Particula et ante in exteriorem omittitur a cod. 7028. 353, 10 lacessendum non est, Targa cum Constant.— nunc (sic edd. antiq.) classendum est Med. I, Vat. VIII, 7028, qui verbum est omittit, idque fortasse recte, dummodo legatur ut edidi quo minus a codd. recederem: non lacessendum. 353,25 Tunc frictionem ei membro adhibere; cibis uti bonis; vino modice, Targa, qui uti repetitum ante vino tamquam glossema recte expellere jubet. Tunc infrictionem (sicut cet. codd.) eidem membro adhiberi vino modico cibis uti bonis, cod. 7028 qui, licet sit in ceteris mendosus, emendationem Targae confirmat; nec forsitan aspernanda sit lectio vino modico. 354, 16 digiti [medicimodici digiti 7028] pollices, [p. XLVIII] Targa, qui recte judicat vocem medici addititiam esse; idque varietate lectionis cod. 7028 firmatur. *359, 2–3 At id quod in latus elapsum esl digitis restitui, Targa cum plerisque codd. et Morgagnio, qui me judice optimam praebuit emendationem; atque ita in lalus cet. Med. I, Vat. VIII, atque ila in latus unde lapsus est digilus restiluatur 7028 et Lind. qui locum pro latus reposuit (cf. quae notavi ad p. 247, 35), eaque lectio revera sensum idoneum exhibet; membrum praegressum tamen (qui vel in priorem cet.) satis manifeste indicat adhuc expectandam esse alius luxandi rationis enarrationem. 359, 14 valgius, Targa cum Lind. — valgium cod. Constant.; vatum Med. I, Vat. VIII; varum, sed inepte 7028; vastius edd. ant. et plerique codd; valium reposui jubente Targa. 359, 34 Heraclides aliique quidam, Targa et ego cum Cocchio et Morgagnio; sed perperam, ni fallor. Codd. plerique habent: Heraclides, faber quoque quidam (quid quovis Vat. VIII, — Heraclides quicquam 7028). Certe apud Oribasium (ex. gr. lib. XLIX, 24 sqq.) saepius hujus fabri fit mentio tanquam machinamenti auctoris, etiamsi nomen ejus ignoratur. 360, 14 ea [etiam] inferior, Targa. — et etiam inferior Med. I, etiam inferior Vat. VIII, et jam intcriora qua (quae corruptela facile intelligi potest) recessit, 7028. Fortasse legendum est ut scripsi, duce Targa, ea inferior, vel cum cod. 7028 ejam inferior (omisso ea), quae lectio ceteroquin reliquorum atque optimorum codd. vestigia premit. 360, 21 minister idem contra coxam, Targa.— minister contra idem coxam Med. III et VI, minister contra coxam 7028 et Lind. (cf. quae notavi ad p. 247, 35); minister contra inde coxam Med. I, Vat. VIII quos, ratione habita chirurgiae, sequi convenit. 362, 17 aut in inflanmatione, Targa et 7028. — aut inflammationem Med. I; alii ante inflammationem. Legendum est aut ante inflammationem. Quid enim sibi voluerit Celsus dicens: ossa digilorum reponenda esse in inflammatione? Apud Hippocratem (Art. § 67, t. IV, p. 278) legitur ἐμβάλλειν δὲ χρὴ αὐθημερόν, τῇ ὑστεραίῃ, τριταίῳ δὲ τεταρταίῳἥχιστα: τεταρταῖα γὰρ ἐόντα, ἐπισημαίνει τῇσι παλιγχοτίῃσι μάλιστα. Reliqua vero ut Celsus.

1 Asterisco *notavi locos ubi emendatio nova, vel certa, vel verisimilis in meum textum reponenda est.

2 II, 24

3 V, 3

4 III, 22

5 I, p. 48,20 ed. Keil

6 cap. 18

7 III, 19

8 II, 18, p. 64, 21

9 cap. 17

10 cap. 15, p. 165, 8

11 V, 28, 13, p. 216, 25

12 I, p.281

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: