previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


At INBECILLIS, quo in numero magna pars urbanorum omnesque paene cupidi litterarum sunt, obseruatio maior necessaria est, ut, quod uel corporis uel loci uel studii ratio detrahit, cura restituat. [2] Ex his igitur qui bene concoxit, mane tuto surget; qui parum, quiescere debet, et si mane surgendi necessitas fuit, redormire; qui non concoxit, ex toto conquiescere ac neque labori se neque exercitationi neque negotiis credere. Qui crudum sine praecordiorum dolore ructat, is ex interuallo aquam frigidam bibere, et se nihilo minus continere.

[3] Habitare uero aedificio lucido, perflatum aestiuum, hibernum solem habente; cauere meridianum solem, matutinum et uespertinum frigus, itemque auras fluminum atque stagnorum; minimeque nubilo caelo soli aperienti se * * committere, ne modo frigus, modo calor moueat; quae res maxime grauedines destillationesque concitat. Magis uero grauibus locis ista seruanda sunt, in quibus etiam pestilentiam faciunt.

[4] Scire autem licet integrum corpus esse, quo die mane urina alba, dein rufa est: illud concoquere, hoc concoxisse significat. Vbi experrectus est aliquis, paulum intermittere; deinde, nisi hiemps est, fouere os multa aqua frigida debet; [5] longis diebus meridiari potius ante cibum; si minus, pos eum. Per hiemem potissimum totis noctibus conquiescere; sin lucubrandum est, non post cibum id facere, sed post concoctionem. Quem interdiu uel domestica uel ciuilia officia tenuerunt, huic tempus aliquod seruandum curationi corporis sui est. Prima autem eius curatio exercitatio est, quae semper antecedere cibum debet, in eo, qui minus laborauit et bene concoxit, amplior; in eo, qui fatigatus est et minus concoxit, remissior.

[6] Commode uero exercent clara lectio, arma, pila, cursus, ambulatio, atque haec non utique plana commodior est, siquidem melius ascensus quoque et descensus cum quadam uarietate corpus moueat, nisi tamen id perquam inbecillum est: melior autem est sub diuo quam in porticu; melior, si caput patitur, in sole quam in umbra, melior in umbra quam paries aut uiridia efficiunt, quam quae tecto subest; melior recta quam flexuosa. [7] Exercitationis autem plerumque finis esse debet sudor aut certe lassitudo, quae citra fatigationem sit, idque ipsum modo minus, modo magis faciendum est. Ac ne his quidem athletarum exemplo uel certa esse lex uel inmodicus labor debet. Exercitationem recte sequitur modo unctio, uel in sole uel ad ignem; modo balineum, sed conclaui quam maxime et alto et lucido et spatioso. Ex his uero neutrum semper fieri oportet, sed saepius alterutrum pro corporis natura. Post haec paulum conquiescere opus est.

[8] Vbi ad cibum uentum est, numquam utilis est nimia satietas, saepe inutilis nimia abstinentia: si qua intemperantia subest, tutior est in potione quam in esca. Cibus a salsamentis, holeribus similibusque rebus melius incipit; tum caro adsumenda est, quae assa optima aut elixa est. [9] Condita omnia duabus causis inutilia sunt, quoniam et plus propter dulcedinem adsumitur, et quod modo par est, tamen aegrius concoquitur. Secunda mensa bono stomacho nihil nocet, in inbecillo coacescit. Si quis itaque hoc parum ualet, palmulas pomaque et similia melius primo cibo adsumit. Post multas potiones, quae aliquantum sitim excesserunt, nihil edendum est, post satietatem nihil agendum. [10] Vbi expletus est aliquis, facilius concoquit, si, quicquid adsumpsit, potione aquae frigidae includit, tum paulisper inuigilat, deinde bene dormit. Si quis interdiu se inpleuit, post cibum neque frigori neque aestui neque labori se debet committere: neque enim tam facile haec inani corpore quam repleto nocent. Si quibus de causis futura inedia est, labor omnis uitandus est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
hide References (25 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: