previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Horror autem eas fere febres antecedit, quae certum habent circuitum et ex toto remittuntur; ideoque tutissimae sunt maximeque curationes admittunt. Nam ubi incerta tempora sunt, neque alui ductio neque balineum neque uinum neque medicamentum aliud recte datur: incertum est enim, quando febris uentura sit: ita fieri potest, ut, si subito uenerit, summa in eo pernicies sit, quod auxilii causa sit inuentum. [2] Nihilque aliud fieri potest, quam ut primis diebus bene abstineatur aeger, deinde sub decessu febris eius, quae grauissima est, cibum sumat. At ubi certus circumitus est, facilius illa omnia temptantur, quia magis proponere nobis accessionum et decessionum uices possumus. In his autem, cum inueterauerunt, utilis fames non est: primis tantummodo diebus ea pugnandum est; deinde diuidenda curatio est, et ante horror, tum febris discutienda. [3] Igitur cum primum aliquis inhorruit, et ex horrore incaluit, dare oportet ei potui tepidam aquam subsalsam et uomere eum cogere: nam fere talis horror ab is oritur, quae biliosa in stomacho resederunt. Idem faciendum est, si proximo quoque circuitu aeque accessit: saepe enim sic discutitur, iamque, quod genus febris sit, scire licet. Itaque sub expectatione proximae accessionis, quae instare tertia potest, deducendus in balineum est, dandaque opera, ut per tempus horroris in solio sit. [4] Si ibi quoque * senserit, nihilo minus idem sub expectatione quartae accessionis faciat: siquidem eo quoque modo saepe id discutitur. Si ne balneum quidem profuit, ante accessionem alium edat, aut bibat aquam calidam cum pipere: siquidem ea quoque adsumpta calorem mouent, qui horrorem non admittit. Deinde eodem modo, quo in frigore praeceptum est, antequam inhorrescere possit, operiatur, fomentisque, sed protinus ualidioribus, totum corpus circumdet maximeque inuolutis extinctis testis et titionibus. [5] Si nihilo minus horror perruperit, multo oleo calefacto inter ipsa uestimenta perfundatur, cui aeque ex calfacientibus aliquid sit adiectum; adhibeaturque frictio, quantam is sustinere poterit, maximeque in manibus et cruribus; et spiritum ipse contineat. Neque desistendum est, etiamsi horret: saepe enim pertinacia iuuantis malum corporis uincit. [6] Si quid euomuit, danda aqua tepida, iterumque uomere cogendus est; utendumque eisdem est, donec horror finiatur. Sed praeter haec ducenda aluus est, si tardius horror quiescit: siquidem id quoque exonerato corpori prodest. Vltimaque post haec auxilia sunt gestatio et fricatio. Cibus autem in eiusmodi morbis maxime dandus est, qui mollem aluum praestet, caro glutinosa: uinum, cum dabitur, austerum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: