Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
chapter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] At si ex alto calor uenit et grauitas uel capitis uel praecordiorum secuta est neque apparet quid corpus confuderit, quamuis unam accessionem secuta integritas est, tamen quia tertiana timeri potest, expectandus est dies tertius; et ubi accessionis tempus praeteriit, cibus dandus est, sed exiguus, quia quartana quoque timeri potest; et die quarto demum, si corpus integrum est, eo cum fiducia utendum. Si uero postero tertioue aut quarto die secuta febris est, scire licet morbum esse. Sed tertianarum uel quartanarum, quarum et certus circumitus est et finis in integritate et liberaliter quieta tempora sunt, expeditior ratio est; de quibus suo loco dicam.
A. Cornelii Celsi quae supersunt. Celsus. Friedrich Marx. Lipsiae. Teubner. 1915.
The Annenberg CPB/Project provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.