Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Ipsos Germanos indigenas crediderim minimeque aliarum
gentium adventibus et hospitiis mixtos, quia nec terra olim
sed classibus advehebantur qui mutare sedes quaerebant, et
immensus ultra utque sic dixerim adversus Oceanus raris ab
orbe nostro navibus aditur.
[2]
quis porro, praeter periculum
horridi et ignoti maris, Asia aut Africa aut Italia relicta
Germaniam peteret, informem terris, asperam caelo, tristem
cultu aspectuque nisi si patria sit?
[3]
Celebrant carminibus antiquis, quod unum apud illos
memoriae et annalium genus est, Tuistonem deum terra
editum. ei filium Mannum originem gentis conditoresque
Manno tres filios adsignant, e quorum nominibus proximi
Oceano Ingaevones, medii Herminones, ceteri Istaevones vocentur.
[4]
quidam, ut in licentia vetustatis, plures deo ortos
pluresque gentis appellationes, Marsos Gambrivios Suebos
Vandilios adfirmant, eaque vera et antiqua nomina.
[5]
ceterum Germaniae vocabulum recens et nuper additum, quoniam
qui primi Rhenum transgressi Gallos expulerint ac nunc
Tungri, tunc Germani vocati sint: ita nationis nomen, non
gentis, evaluisse paulatim, ut omnes primum a victore ob
metum, mox et a se ipsis invento nomine Germani vocarentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.