[33] exiret victima saeptis saepta proprie sunt loca in campo Martio inclusa tabulatis, in quibus stans populus Romanus suffragia ferre consueverat. sed quoniam haec saepta similia sunt ovilibus, duo haec invicem pro se ponuntur, ut hoc loco saepta pro ovilibus posuit, item Lucanus econtra "et miserae maculavit ovilia Romae", Iuvenalis "antiquo quae proxima surgit ovili". sane 'pinguis' melius ad victimam, quam ad caseum refertur.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.