prima syracosio character mixtus; nam et poeta praefatur et cantare Silenus inducitur. syracosio quia Theocritum praecipue sequitur, quamvis multi alii bucolica scripserint. ludere versv ut ipse ait "carmina qui lusi pastorum". prima syracosio dignata est l. v. nostra Romana, inquit, musa non erubuit se silvis ante committere, id est imitari Theocritum Syracusanum et bucolica scribere. 'Syracosio' autem graece ait: nam latine 'Syra- cusanus' dicimus. 'nostra', id est Romana, ut "tu quoque litori- bus nostris". et 'dignata est' sic dixit, quasi ex loco superiore. ostendit ergo se primum post Theocritum bucolica scripsisse.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.